De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Hic est liber creaturae caeli et terae, (?) cum factus est dies, (?) fecit deus caelum et terram et omne uiride agri, antequam esset super terram, et omne fenum agri, antequam exortum est. non enim pluerat deus super terram et homo non erat, qui operaretur terram. fons autem ascendebat de terra et inrigabat omnem faciem terrae. nunc certe firmior fit illa sententia, qua intellegitur unum diem fecisse deum, unde iam illi sex uel septem dies unius huius repetitione numerari potuerint, quandoquidem apertius sancta scriptura iam dicit, concludens quodammodo cuncta, quae ab initio usque ad hunc locum dixerat, atque infert: hic est liber creaturae uel facturae caeli et terrae, cum factus est dies. neque enim quisque dicturus est caelum et terram hic ita commemorata, sicut dictum erat, antequam conditus insinuaretur dies, in principio fecit deus caelum et terram. illud enim si eo modo intellegitur, ut aliquid deus fecerit sine die, priusquam faceret diem, qua ratione id possit accipi suo loco dixi, quod dicendum putaui, nulli intercludens melius intellegendi licentiam. nunc autem, hic est, inquit, liber creaturae caeli et terrae, cum factus est dies, satis, ut opinor, ostendens non hic se ita commemorasse caelum et terram, sicut in principio, antequam fieret dies, cum tenebrae essent super abyssum, sed quomodo factum est caelum et terra, cum factus est dies, id est iam formatis atque distinctis partibus et generibus [*]( 2 Gen. 2, 4-6 16 Gen. 1, 1 ) [*]( 1 Explicuerunt capitula. inč liber quintus fol. 68 E Incipit liber V. genesis (litt. maio rubr.) I ad litt. aureli aug (litt. min. rubr.) fol. 102p P fol. 97b R 2 Hic-creaturae litt. maio color. P 4 foenum Sd faenum P 5 super terram deus PRbd 6 fin. terra El 7 inrigabat El 8 cap. I E certe R sentia El 9 sex in ras. S 10 potuerunt b 13 hi.c (n er.) 2J est 8. I. m. 1 E 14 quisquam Rd 16 principio (ci s. I. m. 1) P 21 cap. II E 25 terram E )

138
rerum, quibus uniuersa creatura disposita atque conposita reddit hanc speciem, quae mundus uocatur.

Illud hic ergo caelum commemoratum est, quod cum creasset deus firmamentum uocauit, cum omnibus, quae in illo sunt, et ea terra, quae cum abysso imum obtinebat locum, cum omnibus, quae in ea sunt. sequitur enim et adiungit: fecit deus caelum et terram, ut caeli et terrae nomine et praemisso, antequam factum diem commemoraret, et repetito, cum commemorasset, non sinat suspicari ita se nunc caelum et terram nominasse, sicut in principio, antequam esset creatus dies. sic enim uerba contexuit: hic est liber creaturae caeli et terrae, cum factus est dies, fecit deus caelum et terram, ut, si quisquam uelit sic intellegere, quod superius positum est: liber creaturae caeli et terrae, quemadmodum dictum est: in principio fecit deus caelum et terram, priusquam conderet diem, quia prius et hic commemorata sunt caelum et terra et postea factus est dies, corrigatur consequentibus uerbis, quia et post commemoratum factum diem rursus caeli et terrae nomen adiunctum est.

Quamquam et hoc, quod positum est "cum" et sic adiunctum, factus est dies, cuiuis contentioso extorqueat alium intellectum esse non posse. si enim ita esset interpositum, ut diceretur: hic est liber creaturae caeli et terrae. factus est dies, fecit deus caelum et terram, quisquam forte arbitraretur librum creaturae caeli et terrae sic appellatum, quomodo appellatum est: in principio fecit deus caelum et terram ante [*]( 1 quibus (i 8. I. m. 1) R creata El 2 redit E1 redderet (alt. re 8. I. m. 1) S uocatur mundus S 3 hinc S 5 ea terrii. b obtinebat Ev obtinet E7PSSbd 8 et ante praemisso om. Sb praemissio E repetittO (i er.) R repetit b 14 creaturae creturae (exp. m. 1) S 15 quemammodum EPR 17 terram E 18 est om. PBbd subsequentibus PRbd 21 inter est et cum 8. I. m. 1 add. dies S et om. E sic] sit b sic 8 (g add. wi. 2) E 22 dies om. S cuiuis (i fin. 8. I. m. 1) R extorqueat (e a. I. m. 1) R esse intellectum Sbd 25 arbitretur ElSl 27 fecit deus ont. PRd terra d )

139
conditum diem, ac deinde subiunctum: factus est dies, sicut ibi postea narratum est, quod deus fecerit diem : inde continuo rursum dictum: fecit deus caelum et terram, tamquam sic iam, quemadmodum haec facta sunt post conditum diem. sed quia ita interpositum est, ut diceretur: cum factus est dies. siue hoc superioribus uerbis conectas, ut sit una sententia: hic est liber creaturae caeli et terrae, cum factus est dies, siue inferioribus, ut item hoc modo sit plena sententia: cum factus est dies, fecit deus caelum et terram, procul dubio cogit eo modo se intellegi caelum et terram commemorasse, quomodo facta sunt, cum factus est dies. deinde cum dictum esset: fecit deus caelum et terram, additum est: et omne uiride agri, quae certe manifestum est tertio die facta. unde liquidius adparet eundem illum esse unum diem, quem fecit deus, quo repetito factus est et secundus et tertius et ceteri usque ad septimum diem.