De Genesi Ad Litteram
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Sed etiam si hoc legamus et intellegamus: quod factum est, in illo uita est, manet ista sententia, ut id, quod per ipsum factum est, uita esse in illo intellegatur, in qua uita uidit omnia, quando fecit et, sicut uidit, ita fecit, non praeter se ipsum uidens, sed in se ipso ita enumerauit omnia, quae fecit. nec alia uisio ipsius et patris, sed una, sicut una substantia. nam et in libro Iob ita ipsa sapientia, per quam facta sunt omnia, praedicatur: sapientia uero, inquit, unde inuenta est? uel quis sit locus scientiae? ignorat mortalis uiam eius nec inuenietur in hominibus. et paulo post: audiuimus, inquit, eius gloriam. dominus commendauit uiam eius et ipse nouit locum eius. ipse enim omne, quod est sub caelo, perspicit et nouit quae sunt in terra omnia quae fecit: uentorum libramenta aquae mensuras quando fecit, sicut uidit, enumerauit. his atque huiusmodi testimoniis probatur, quod haec omnia, priusquam fierent, erant in notitia facientis, et utique ibi meliora, ubi ueriora, ubi aeterna et incommutabilia. quamquam sufficere debeat, ut quisque nouerit, uel inconcusse [*]( 1 Ioh. 1, 1. 4 16 lob. 28, 12. 13. 22-25 ) [*]( 2 aput ElP 3 eriigo (a exp. m. 1) H 4 peccora S 5 participatione? fs exp. m. 1) E sapienciae R 7 superios (pe 8. I. m. 1) S 8 quidquam Sbd 12 fin. uidit] uidit ea b 13 se om. S in om. S 11 patris (t s. l. m. 1) E 15 sapiencia R 16 uero ont. S. 17 inquid EXR quis] quid E 19 inquid El 21 perspicit scripsi: perficit E1 perfecit WPBSbd 22 omniaque S 23 aquae] adque El atque PlRb 26 ibi om. S 27 sufdceri El inconcusseH* B )