De Genesi Ad Litteram
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Quamuis ergo illa aeterna incommutabilisque natura, quod deus est, habens in se, ut sit, sicut Moysi dictum est: ego sum qui sum, longe scilicet aliter, quam sunt ista, quae facta sunt, quoniam illud uere ac primitus est, quod eodem modo semper est nec solum non commutatur, sed commutari omnino non potest, nihil horum, quae fecit, existens et omnia primitus habens, sicut ipse est — neque enim ea faceret, nisi ea nosset, antequam faceret, nec nosset, nisi uideret, nec uideret, nisi haberet, nec haberet ea, quae nondum facta erant, nisi quemadmodum est ipse non factus —: quamuis, inquam, illa substantia ineffabilis sit nec dici utcumque homini per hominem possit nisi usurpatis quibusdam locorum ac temporum uerbis, cum sit ante omnia tempora et ante omnes locos, tamen propinquior nobis est. qui fecit, quam multa, quae facta sunt. in illo enim uiuimus et mouemur et sumus; istorum autem pleraque remota sunt a mente nostra propter dissimilitudinem sui generis, quoniam corporalia sunt, nec idonea est ipsa mens nostra, in ipsis rationibus, quibus facta sunt, ea uidere apud deum, ut per hoc sciamus, quot et quanta qualiaque sint, etiamsi non ea uideamus per corporis sensus. remota quippe sunt a sensibus corporis nostri, quoniam longe sunt uel interpositis [*]( 9 Exod. 3, 14 21 Act. 17. 28 ) [*](1 fecerat b 2 excordem m. 1 tx exortem H 3 porro (pr. o 8 l. mtp. eras. liit. m. 1) R 4 sempiternae E sempiterna PR 8 est om S 12 non 8. l. m. 1 S que R 16 quemammodum PR ipse om. S1 23 similitudinem E 24 id#onea (e er.) R 25 aput ElP 26 hoc s. I. m. 1 S quot (t ex d m. 1) E qualiaquae E 27 ante a add. et E2PRSd )