De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Non ergo ita pronuntiari oportet: quod factum est in illo, uita est, ut subdistinguamus: quod factum est in illo, et deinde inferamus: uita est. quid enim non in illo factum est, cum commemoratis multis etiam terrenis creaturis dicatur in psalmo: omnia in sapientia fecisti, dicat et apostolus: quoniam in ipso condita sunt omnia in caelo et in terra. uisibilia et inuisibilia. consequens ergo erit, si ita distinxerimus, ut et ipsa terra et quaecumque in ea sunt uita sint. quae cum absurde dicantur omnia uiuere, quanto absurdius, ut etiam uita sint? praesertim quia distinguit, de quali uita loquatur, cum addit: et uita erat lux hominum. sic ergo distinguendum est, ut, cum dixerimus: quod factum est, deinde inferamus: in illo uita est, non in se scilicet, hoc est in sua natura, qua factum est, ut conditio creaturaque sit, sed in illo uita est, quia omnia, quae per ipsum facta sunt, nouerat, antequam fierent, ac per hoc in illo erant non sicut creatura, quam fecit, sed sicut uita et lux hominum. quod est ipsa sapientia et ipsum uerbum unigenitus filius dei. eo modo ergo in illo uita est, quod factum est, quomodo dictum est: sicut habet pater uitam in semet ipso, sic dedit filio habere uitam in semet ipso.

Nec praetermittendum est, quod emendatiores codices habent: quod factum est, in illo uita erat, ut sic [*](7 Ps. 103, 24 8 Col. 1, 16 22 loh. 5, 26 ) [*]( 2 potuerunt E errore ft er.) EP 3 cap. XX E 5 fin. in om. PRSld 6 etiam multis b terrenis om. b 8 sunt condita S 9 uisabilia P 10 distinxeritmus (t exp. m. 1) R quaecumque El quecamque R 11 sint] sit EtPRS 12 etiam] omnia S praesertim (er ex en m. 1) E distinguet S 13 addidit S et om. ES 14 si Et 17 creaturaqu.e (a er.) E creatura quae R 18 quae 8. I. m. 1 B fierent (n 8. I. m. 1) P 19 in illo erant om. Pbd 20 etl est S in ipsa S sapiencia B 21 dei filius PRSbd 22 quomodo dictum est om. P1 26 ut —uita erat in mg. add. m. 1 B om. P )

158
intellegatur: uita erat, quomodo in principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum. quod ergo factum est, iam uita erat in illo, et uita non qualiscumque — nam et pecora dicuntur uiuere, quae frui non possunt participatione sapientiae — sed uita erat lux hominum. mentes quippe rationales purgatae gratia eius possunt peruenire ad eiusmodi uisionem, qua nec superius quicquam sit nec beatius.