De Genesi Ad Litteram
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
De primis ergo illis diuinis incommutabilibus aeternisque rationibus, quoniam ipsa dei sapientia, per quam facta sunt omnia, priusquam fierent, ea nouerat, sicut scriptura - testatur: in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum. hoc erat in principio apud deum. omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quis ergo tam sit demens, ut dicat non ea deum fecisse, quae nouerat? porro si nouerat. ubi nisi apud se ipsum, apud quem uerbum erat, per quod facta sunt omnia? nam si extra se ipsum ea nouerat, quis eum docuerat? quis enim cognouit sensum domini? aut quis consiliarius eius fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia.
Quamquam et ea, quae sequuntur in euangelio, satis adserant istam sententiam; adiungit enim euangelista et dicit: quod factum est, in illo uita est, et uita erat lux hominum, quia scilicet rationales mentes, in quo genere homo factus est ad imaginem dei, non habent ueram lucem suam nisi [*]( 12 Ioh. 1, 1-3 19 Rom. 11, 34-,-36 24 Ioh. 1, 3. 4 ) [*]( 1 que R 2 pcsui (sui wi. 2 s. I.) E 4 consuetudine S nostris s. I. m. 1 R, om. Pd 5 cognitionis b 7 magis] maius SR 8 capatitatis R post adiutus add. internis aeternisque rationibus bd 10 quem R 11 sicut] sic PRd om. S 13 (et 14) aput EP 17 aput (bis) El P se om. PRbd 19 nouit Ex 20 eius om. E ant om. EPRS 23 sequntur E secantur S adserant E1 24 sentiam El )