De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Dies ergo ille, quem deus primitus fecit. si spiritalis rationalisque creatura est, id est angelorum supercaelestium atque uirtutum, praesentatus est omnibus operibus dei hoc ordine praesentiae. quo ordine scientiae, qua et in uerbo dei facienda praenosceret et in creatura facta cognosceret non per interuallorum temporalium moras, sed prius et posterius habens in conexione creaturarum, in efficacia uero creatoris omnia simul. sic enim fecit, quae futura essent, ut non temporaliter faceret temporalia, sed ab eo facta currerent tempora. ac per hoc isti dies septem, quos lux corporis caelestis circumeundo explicat atque replicat, secundum quandam umbram significationis admonent nos quaerere illos dies, in quibus lux creata spiritalis omnibus operibus dei per senariam numeri perfectionem praesentari potuerit, atque inde in septimam requiem dei mane habere, uesperam non habere, ut non hoc sit deo requieuisse in die septimo, tamquam ipso die septimo eguerit ad requiem suam, sed quod in conspectu angelorum suorum requieuerit ab omnibus operibus suis, quae fecit, non utique nisi in se ipso, qui factus non est; id est, ut creatura eius angelica, quae cognoscendis omnibus operibus eius in ipso et in illis tamquam dies cum uespera praesentata est, nihil post omnia ualde bona opera eius melius cognosceret quam illum ab omnibus in se ipso requiescere nullo eorum egente, quo sit beatior. [*](1 uidit Rl 2 sint S 9 temporum S cum sed inc. cap. XXVIII E 10 connexione Sbd efficientia S efficatia i2 11 que R temporaliter faceret om. El 12 current E 13 quos (s add. a. I. m. 1) S 15 ammonet E ammonent PR querere R 17 in om. Sbd 18 et uosperam Sd sit hoc PRSbd 26 eorum] eram P1 27 egentem PRbd Expl. liber. quartus. incipiunt capitula E Explicit liber IIII fol. 101b P Explicit lib quartus:! Incipit lib V genesis; ad litteram aureli aug fol. 97b R Explicit geneseos liber quartus (litt. maio atr.) Incipit liber quintos (litt. maio rubr.) pag. 116 b S )