De Genesi Ad Litteram
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Ex hoc locutionis modo arbitror dictum illud ab apostolo: nolite contristare spiritum sanctum dei, in quo signati estis in die redemtionis. neque enim ipsa spiritus sancti, qua est quidquid ipse est, substantia contristari potest, cum habeat aeternam atque incommutabilem beatitudinem magisque sit ipsa aeterna incommutabilis beatitudo. sed quia ita in sanctis habitat, ut eos inpleat caritate, qua necesse est, ut homines ex tempore gaudeant prouectu fidelium et bonis operibus, et ideo necesse est etiam contristentur lapsu uel peccatis eorum, de quorum fide ac pietate gaudebant — quae tristitia laudabilis est, quia uenit ex dilectione, quam spiritus sanctus infundit - propterea ipse spiritus dicitur contristari ab eis, qui sic agunt, ut eorum factis contristentur sancti, non ob aliud, nisi quia spiritum sanctum habent: quo dono tam boni sunt, ut eos mali maestificent, hi maxime, [*](4 Gen. 22, 12 12 Eph. 4, 80 ) [*]( 1 nos requiescere b fecit ElS 2 effecit PB 3 antea bd Abrahaej ad Abraham d ad abraa b 5 cognosceres E1 cognosceretur PBSbd cap. X E loquutionum P 8 haec] hoc b om. P1 9 ammittit PBI noa temere bd tale de deo PRbd tale om. S 11 Ex] Et b loquutionis PB 12 contristare 2?1 13 diem ES redemptionis RSbd 14 quae S quicquid E2RB est ipsa b 17 quae S 18 profectu PBSbd 20 labsu P piftate S 21 quam] quam (m ea:p. m. 1) S qua b 22 ait. sps in ras. m. 2 R con.tristari (s er.) S 24 quoipp (mo cxpm . 1) P quo. B 25 dono] donante S do no E1 dono* B mesti- Beent B hii E )
Hoc genere locutionis rursum idem apostolus mirabiliter • usus est, ubi ait: nunc autem cognoscentes deum, immo cogniti a deo. neque enim tunc eos cognouerat deus, praecognitos uidelicet ante constitutionem mundi; sed quia tunc eum ipsi illius munere. non suo merito uel facultate cognouerant, maluit tropice loqui, ut tunc ab illo cognitos diceret, cum eis cognoscendum se praestitit, et uerbum corrigere, quasi hoc minus recte dixerit, quod proprie dixerat, quam sinere, ut hoc sibi adrogarent se potuisse, quod eis posse ille donauerat.