De Genesi Ad Litteram
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Iam uero, quod scriptum est requieuisse deum in die septimo ab omnibus operibus suis, quae fecit, et ideo eundem diem benedixisse et sanctificasse, quia in ipso requieuit ab omnibus operibus suis, ut, quomodo possumus, quantum ab ipso adiuti fuerimus, intellectu conemur adtingere, prius de hoc carnales hominum suspiciones a nostris mentibus abigamus. numquid enim dici uel credi fas est deum laborasse in operando, cum ea, quae supra scripta sunt, condidit, quando [*]( 1 fantasias E 3 corpuscolorum PR1 5 adnnit El interiusquae ER interius yug b 6 uim om. P numeri uim P2Sbd 11 creatori semper creatori (semper creatori exp. m. 2) E 12 itaqųę E 13 nulla bestiarum] ant bestiarum S uestiarum El 15 arida S que R 16 cap. Vmi E 19 itaque] Perfectus itaque S 20 perfectus om. S 22 in om. Ex 24 ab omnibus operibus suis om. PRlbd 26 fuerimus adiuti b 27 suspitiones S suspiones Pl auigamus El )
An forte quis dixerit dicendo quidem, ut fierent, quae continuo facta sunt, deum non laborasse, sed forte cogitando, quid fieri debuisset, qua cura uelut liberatus rerum perfectione requieuerit et eo merito diem, quo primum factus est, ab hac animi intentione securus benedicere et sanctificare uoluerit? quodsi haec sapere multum desipere est — rerum enim condendarum tam facultas quam facilitas inconparabilis et 9 ineffabilis est apud deum — quid restat, ut intellegamus, nisi forte creaturae rationali, in qua et hominem creauit, in se ipso requiem praebuisse post eius perfectionem per donum spiritus sancti, per quem diffunditur caritas in cordibus nostris, ut illuc feramur adpetitu desiderii, quo cum uenerimus requiescamus, id est nihil amplius requiramus? sicut enim recte dicitur deus facere, quidquid ipso in nobis operante fecerimus, ita recte dicitur deus requiescere, cum eius munere requiescimus.
Hoc quidem recte intellegimus, quia et uerum est et non magnae intentionis indiget, ut uideamus ita dici requiescere [*]( 5 Gen. 1, 3. 6 19 cf. ROID. 5, 5 ) [*]( 1 post dicebat add. fiant PRb et fiebant om. PR 5 dixit deus Sb 6 consumauit R 7 deliberamenlitis P deleramentis JR1 inter hominis et nedum add. quanto magis b nedum] quanto magis S 11 qua] quae El uelut cura b 12 requieuerit (er 8. I. m. 1) E requieuit b primo PRbd 14 si haec om. b 15 et] atque PRSbd 16 aput EP cum uoce quid incipit cap. 9 in bd 18 prebuisse S 20 feramur (r fin. sup. txp. s m. 1) E adpetitu EI cum] dum S peruenerimus PSbd 22 quicquid E2RS inobis Pl 23 rectae R deus dicitur b 26 magna intentione b ista El dice E dicere b )