De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Hic ergo intellectus in eo, quod positum est requieuisse deum ab omnibus operibus suis, quae fecit bona ualde, quia ipse nos facit requiescere, cum bona opera fecerimus, quibusdam forte suffecerit; sed nos huius sententiae scripturarum consideratione suscepta urguemur quaerere, quonam modo et ipse requiescere potuerit, quamuis requie sua nobis insinuata sperare admonuerit in se requiem nostram futuram. sicut . enim ipse fecit caelum et terram et ea, quae in eis sunt, et omnia sexto die consummauit, nec in eis aliquid dici potest nos creasse illo donante, ut crearemus, et ideo dictum esse: consummauit deus in die sexto opera sua, quae fecit. quia, ut a nobis consummarentur, ipse praestitit: ita et quod dictum est: requieuit deus in die septimo ab omnibus operibus suis, quae fecit, non utique nostram requiem. [*]( 5 Gal. 4, 9 7 cf. I Petr. 1, 10 24 Gen. 2, 2 ) [*]( 1 bonus P1 2 praecipuae R 4 loqutionis Pl loquutionis R rursus PBSbd 6 cogniti estis ab eo b 8 eam Pl ipsi eum PaRSbd 10 prestitit EP 11 rectae R . propriae S 12 se] sed E 16 fecit PBl feceremus P 17 snfficerit JB1 nos) non S 18 urgemur EzRbd quonam] quoniam PBl et om. S 19 requiem suam S nobia JS* insinuatam S 20 ammonuerit PR 21 sunt om. P 22 dici potest aliquid b 28 donante (te ex do m. 1) P crearemur S dictyrom \'expo m. 1) P 25 quia ut] qui aut S prestitit S 27 utiqu JBl )

107
quam concedente ipso adepturi sumus, sed ipsius primitus intellegere debemus, qua in septimo die requieuit consummatis operibus, ut prius omnia, quae scripta sunt, facta monstrentur et deinde, si opus est, etiam aliquid significasse doceantur. recte quippe dicitur, sicut deus post opera sua bona requieuit, ita et nos post opera nostra bona requieturos: sed ob hoc etiam recte flagitatur. ut, quemadmodum disputatum est de operibus dei, quae ipsius esse satis adparet, ita de requie dei satis disseratur, quae proprie ipsius demonstratur.