De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

tamen istam senarii numeri perfectionem nec extra nos ipsos cernimus, sicut oculis corpora, nec ita intra nosmet ipsos, quemadmodum corporum [*]( 18 cf. Sap. 9, 15 ) [*]( 1 pondereiji (m exp. m. 1) P disposuisti] disposita S, (ita in ras.) R 2 et om. E1 õ cum uoce multitudine inc. cap. VII E leuitate om. P1 leuite Rl 7 auertat b 8 tantam.* (en er. et tan 8. I. pos. m. 1) R 9 haec 8. I. m. 1 R disponeretur b 11 post ipsum add. cernebat b 13 ita 8. 1. m. 1 R om PSbd ista] ita d animo cernimus bd 14 fantasias E presto ES eaq; R 15 uidemuB PRSb uel—uidimua om. S uidemus PRlb 16 cap. VIII E modo ergo PRd 18 tamen] etiam bd 19 adgrabant El aggrabant PRi 21 generemus El 23 cum uoce tamen incipit cap. VII in bd 24 cernimos P1 25 ita om. jIPSb quemammodum EPRS )

103
phantasias et uisibilium imagines rerum, sed alio quodam longe differenti modo. quamuis enim se obiectent mentis aspectui quasi corpusculorum quaedam simulacra, cum senarii numeri conpositio uel ordo uel partitio cogitatur, tamen ualidior et praepotentior desuper ratio non eis adnuit interiusque uim numeri contuetur: per quem contuitum fidenter dicit id, quod dicitur unum in numeris, in nullas partes diuidi posse, nulla autem corpora nisi in partes innumerabiles diuidi, et facilius caelum et terram transire, quae secundum senarium numerum fabricata sunt, quam effici posse, ut senarius numerus non suis partibus conpleatur. gratias itaque creatori semper agat animus humanus, a quo ita creatus est, ut hoc possit uidere, quod auium nulla, nulla bestiarum, quae tamen nobiscum uident et caelum et terram et luminaria et mare et aridam et omnia, quae in eis sunt.

Quamobrem non possumus dicere propterea senarium numerum esse perfectum, quia sex diebus perfecit deus omnia opera sua, sed propterea deum sex diebus perfecisse opera sua, quia senarius numerus perfectus est. itaque, etiamsi ista non essent, perfectus ille esset; nisi autem ille perfectus esset, ista secundum eum perfecta non fierent.