De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Neque enim mensura et numerus et pondus in lapidibus tantummodo et lignis atque eiusmodi molibus et quantiscumque corporalibus uel terrestribus uel caelestibus animaduerti et cogitari potest. est autem mensura aliquid agendi, ne sit inreuocabilis et inmoderata progressio; et est numerus et adfectionum animi et uirtutum, quo ab stultitiae deformitate ad sapientiae formam decusque conligitur; et est pondus uoluntatis et amoris, ubi adparet, quanti quidque in adpetendo, fugiendo, praeponendo postponendoque pendatur . at haec animorum atque mentium et mensura alia mensura cohibetur, et numerus alio numero formatur, et pondus alio pondere rapitur. mensura autem sine mensura est, cui aequatur quod de illa est, nec alicunde ipsa est; numerus sine numero est, quo formantur omnia, nec formatur ipse; pondus sine pondere est, quo referuntur, ut quiescant, quorum quies purum gaudium est, nec illud iam refertur ad aliud.

Sed nomina mensurae et numeri et ponderis quisquis nonnisi uisibiliter nouit, seruiliter nouit. transcendat itaque omne, quod ita nouit, aut si nondum potest, nec ipsis nominibus haereat, de quibus cogitare nisi sordide non potest. tanto enim magis cuique ista in superioribus cara sunt, quanto ipse minus est in inferioribus caro. quodsi non uult aliquis ea uocabula, quae in rebus infirmis et abiectissimis didicit, transferre ad illa sublimia, quibus intuendis mentem serenare conatur, non est urgendus, ut faciat. dum enim hoc [*]( 2 huiusmodi PRSbd mobilibus El 4 autern] etiam PRSbd (8. I. m. 2 at etia) E 6 et adfectionum om. b affectionum lib. 8 uolnntatis El quique E1 adpetendo » 9 postponendoqu.e (a er.) E postponendo quae S at] ad E sed PRSE*bd hic b 10 et er. R 12 sine] nisi Ex 18 ali*unde P aliunde RSbd cum numerus inc. VI E 14 formantur (n s. I. m. 2) S ipse formatur b 15 est om. S 16 iam] tamen b aliud (s. I. m. 2 at gaudin) E 17 nomine S et ponderis et numeri P 18 uisibiliter] uiliter S ui... liter R nouit (pr; uit add. a. I. m. 2) E seruiliter nouit om. S 19 nominibus (n init. 8. I. m. 1) R 20 hereat EPBS sordidę S sordid.e P 22 caro] cara S 23 infimis E2sbd 24 sublimis (mi s. I. m. 1) R 25 urguendus PRS )

101
intellegatur, quod intellegendum est, non magnopere curandum est. quid uocetur. scire oportet tamen, cuiusmodi similitudo est inferiorum ad superiora. non enim aliter recte hinc illuc ratio tendit et nititur.

Jam uero si quisquam dicit creatam esse mensuram et numerum et pondus, in quibus deum omnia disposuisse scriptura testatur, si in illis omnia disposuit, eadem ipsa ubi disposuit? si in aliis, quomodo ergo in ipsis omnia, quando ipsa in aliis? non itaque dubitandum est illa esse extra ea, quae disposita sunt, in quibus omnia disposita sunt