De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Quapropter, cum eum legimus sex diebus omnia perfecisse et senarium numerum considerantes inuenimus esse perfectum, atque ita creaturarum ordinem currere, ut etiam ipsarum partium, quibus iste numerus perficitur, adpareat quasi gradata distinctio, ueniat etiam illud in mentem, quod [*]( 1 surget S secuntur S sequuntur (alt. u 8. l. m. 1) E 2 ut] et E1 que 81 singuli 8 8 sexta] sex 81 4 tria om. S dimidia tria (tiia m. 2 exp. et sexta superser.) S die. (pr. i s. I. m. 1; i er.) P 5 una b pars (ar in ras.) P 6 altera b 9 ad El 10 necessariis (iis paene er.) S ciuis E1 12 aelementis P 15 inferiore] feriore E1 16 nec] ne El 18 uellit (ante biduo) P uiduo E1 19 alio die] alio PJRSbd 21 prim. et om. PRlbd quandiu P 22 est s. l. m. 1 R 25 creaturarum omnium S 27 gradata] grata S distintio Rt Ueniat sqq. ineip. cap. IiII E III in b illa El mente Et )

99
alio loco scripturarum ei dicitur: omnia in mensura et numero et pondere disposuisti, atque ita cogitet anima, quae potest. inuocato in auxilium deo et inpertiente atque. inspirante uires, utrum haec tria, mensura, numerus, pondus, in quibus deum disposuisse omnia scriptum est, erant alicubi, antequam crearetur uniuersa natura, an etiam ipsa creata sunt. et, si erant antea, ubi erant. neque enim ante creaturam erat aliquid nisi creator. in ipso ergo erant. sed quomodo? nam et ista. quae creata sunt, in ipso esse legimus . an illa sicut ipse, ista uero sicut in illo, a quo reguntur et guber-_ nantur? et quomodo illa ipse? neque enim deus mensura est aut numerus aut pondus aut ista omnia. an secundum id, quod nouimus mensuram in his, quae metimur, et numerum in his, quae numeramus, et pondus in his, quae adpendimus, non est deus ista? secundum id uero, quod mensura omni rei modum praefigit et numerus omni rei speciem praebet et pondus omnem rem ad quietem ac stabilitatem trahit, ille primitus et ueraciter et singulariter ista est, qui terminat omnia et format omnia et ordinat omnia, nihilque aliud dictum intellegitur, quomodo per cor et linguam humanam potuit: omnia in mensura et numero et pondere disposuisti, nisi: omnia in te disposuisti?

Magnum est paucisque concessum excedere omnia, quae metiri possunt, ut uideatur mensura sine mensura, excedere omnia, quae numerari possunt, ut uideatur numerus sine numero, excedere omnia, quae pendi possunt, ut uideatur pondus sine pondere. [*]( 1 Sap. 11, 21 9 cf. Rom. 11, 36 ) [*]( 3 inpertinente Et 5 alicui b 6 natura] creatura PJRSbd (8. I. m. 2 ai creatura) E 8 erat (a m. 1 in ras.) E 9 legemus P post an litura 10 litt. in R 11 ips$S 12 omnia ista b 13 his (s. I. m. 2 ai eia) E eis PBSbd 14 his El eis PJRSbd (bis) adpendimus E1 15 uero El 16 omnis S 17 stabilem S 18 iste S 19 dictum aliud S 20 per (8. l. m. 2 at et) E potuit] dici potuit b 21 disposuisti* (s er.) E 23 omniaque R 24 me.tiri (n er.) E 25 omniaq; R 26 adpendi PRSbd ) [*]( 7* )

100