De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

An forte putabimus ita dictum esse: omnia in mensura et numero et pondere disposuisti, ac si diceretur: omnia sic disposuisti, ut haberent mensuram et numerum et pondus? quia et, si diceretur: omnia corpora in coloribus disposuisti, non hinc esset consequens, ut ipsa dei sapientia, per quam facta sunt omnia, colores in se prius habuisse intellegeretur, in quibus faceret corpora, sed ita acciperetur: omnia corpora in coloribus disposuisti, ac si diceretur: omnia corpora sic disposuisti, ut haberent colores. quasi uero a creatore deo disposita in coloribus corpora, id est ita disposita, ut colorata essent, possit aliter intellegi, nisi aliqua ratio colorum singulis corporum generibus distribuendorum in ipsa disponentis sapientia non defuisse intellegatur, etsi color ibi non appellatur. hoc est enim, quod dixi, dum res conceditur, non esse de uocabulis laborandum. Faciamus ergo ita dictum esse: omnia in mensura et [*]( 11 Sap. 11, 21 ) [*]( 2 quod S cuiusmodi tamen S 3 rectae B 4 tendit.. S 7 scriptura om. E eadem-disposuit bis pos. sed alt. del. m. 1 S 8 in s. I. m. 1 R omnia in ipsis b 9 ea om. Pl 11 putauimua E1 esse dictum b 16 quem R 17 intellegetur P1 18 acceperetur P 21 posset E 23 disponendis S disponenti JRb non defuisae] faisse b 24 coloris 8 ibi om. S 25 res (s m. 1 8. l.) R conceditur] cognoscitur Sbd onditur (c er.) P uocauulis EI 26 faciamns] fateamur b ergo om. El )

102
numero et pondere disposuisti, tamquam dictum esset ita disposita, ut haberent proprias mensuras suas et proprios numeros et proprium pondus, quae in eis pro sui cuiusque generis mutabilitate mutarentur, augmentis et diminutionibus, multitudine et paucitate, leuitate et grauitate secundum dispositionem dei: numquid, sicut ista mutantur, ita ipsum dei consilium, in quo ea disposuit, mutabile dicimus? auerterit ipse tantam dementiam!