De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Inuenimus ergo senarium numerum primum esse perfectum ea ratione, quod suis partibus conpleatur; sunt enim et alii numeri aliis causis rationibusque perfecti. proinde istum senarium ea ratione perfectum diximus, quod suis partibus conpleatur, talibus dumtaxat partibus, quae multiplicatae possint consummare numerum, cuius partes sunt; talis enim pars numeri dici potest quota sit. nam ternarius numerus potest dici pars non tantum senarii, cuius dimidia est, sed omnium ampliorum, quam est ipse ternarius. nam et quaternarii et quinarii pars maior ternarius est; potest enim diuidi et quaternarius in tria et unum et quinarius in tria et duo. et septenarii et octonarii et nouenarii et quidquid ultra est numerorum pars est ternarius non maior uel dimidia, sed minor. nam septenarius quoque diuidi potest in tria et quattuor et octonarius in tria et quinque et nouenarius in tria et sex; sed nullius horum potest dici ternarius quota sit pars nisi tantum nouenarii, cuius pars tertia est sicut senarii dimidia. itaque horum omnium, quos commemoraui, nullus [*](7 de senario numero cf. etiam De ciuit. dei lib. XI 30. 31 ) [*]( 1 quidam terminus bd inquipientis El 6 quemammodum ER 7 ab] abs bd 8 interiora S interiori bd 9 adiacet P1 10 numeroseque S quaedisponimus (a exp. m. 1) P 11 primo S 12 quod] que S 16 sunt E1 tales P 20 quinari P 21 et ante unum in mg. P1 et unum om. RI 22 septinarii S quicquid E2RS 24 septinarius S 27 pars post cuius (ar in ras. m. 2) P sicut & S )

95
consummatur ex aliquot ternariis nisi senarius et nouenarius. nam ille constat ex duobus ternariis, iste autem ex tribus.

Senarius ergo numerus, ut dicere coeperam, partibus suis connumeratis et in summam ductis ipse conpletur. alii namque sunt numeri, quorum partes simul ductae minorem summam faciunt, alii uero ampliorem; certis autem interuallorum rationibus pauciores inueniuntur, qui suis partibus conpleantur, quarum summa nec citra insistat nec ultra excrescat, sed ad tantum occurrat, quantus est ipse numerus, cuius partes sunt. horum primus senarius est. nam unius in numeris nullae partes sunt. sic enim dicitur et unum in numeris, quibus numeramus, ut non habeat dimidium uel aliquam partem, sed uere ac pure et simpliciter unum sit. duorum autem pars unum est et ea dimidia nec ulla altera. ternarius uero duas habet, unam, quae dici possit quota sit — quod est unum; nam tertia eius est - et aliam maiorem, quae non possit dici quota sit, id est duo; nec huius ergo conputari possunt partes illae. de quibus agimus, id est quae dici possunt quotae sint. porro quaternarius duas habet tales: nam unum quarta eius est, duo dimidia; sed ambae in summam ductae, id est unum et duo simul, ternarium faciunt. non quaternarium. non ergo eum conplent partes suae, quia in summa minore consistunt. quinarius non habet talem nisi unam, id est ipsum unum, quae quinta pars eius est; nam et duo quamuis pars eius minor sit et tria maior, neutra tamen earum dici potest quota pars eius sit. senarius uero tres partes tales habet: sextam, tertiam, dimidiam . sexta [*]( 1 aliquod El aliquo SR 2 et ille S 3 cap. II E 4 summa E e ipse] in se PRlbd 5 ducte S 6 autem] uero PRbd 7 paucior*»s (corr. m. 1) R inueniunt P1 8 cit*ra P consistat S 10 horum] quorum S unus PJR1 11 et unum] unum PRSbd 13 et] ac b 14 ea] eo (o in ras.) B est Pb 15 habeat El quota sit s. l. m. 1 R 17 posset El quota. (e er.) E post nec lit. 2 litt. R partes conputari possunt PBSbd 18 ille SB 20 summa E 21 id est duo & unum S duo, simul ternarium (sic) b 22 in Bl 24 pars (ar in ras.) P 25 pars (ar in ras.) P neultra P 27 liabgt b )

96
eius unum est, tertia duo, dimidia tria. haec autem partes in summam ductae, id est unum et duo et tria, simul eundem consummant perficiuntque senarium.

Iam septenarius non habet talem partem nisi septimam,. quod est unum, octonarius tres: octauam, quartam, dimidiam, id est: unum, duo et quattuor . sed haec similiter ductae septenarium faciunt infra insistentem, non ergo inplent eundem octonarium. nouenarius duas habet: nonam, quod est unum, et tertiam, quod est tria. haec autem simul quaternarium faciunt longe nouenario minorem. denarius tres habet partes tales: unum decimam, duo quintam, quinque dimidiam: qui numeri simul ducti ad octonarium perueniunt, non ad denarium. undenarius non habet nisi solam undecimam, sicut septenarius solam septimam et quinarius solam quintam et ternarius solam tertiam et binarius solam dimidiam, quod in omnibus unum est. duodenarius uero partibus suis talibus simul ductis non ipse consummatur, sed exceditur; ampliorem quippe duodenario numerum faciunt: nam usque ad sedecim perueniunt. habet enim eas quinque: duodecimam, sextam. quartam, tertiam, dimidiam . nam duodecima eius unum est, sexta duo, quarta tria, tertia quattuor, dimidia sex: unum autem et duo et tria et quattuor et sex in summam ducta sedecim faciunt.

Et ne multis morer, in infinita serie numerorum plures numeri reperiuntur, qui tales partes aut non habent nisi singulas, sicut ternarius et quinarius et ceteri eiusmodi, aut ita [*]( 1 est unum b bae. (c er.) EP hae Sltbd 2 summa E 4 septinarius S septima El 5 octabam El, (u ex b m. 1) R et quartam E 6 & duo S haec El hae PRbd similiter] similiter (8. l. m. 2 aJ simul) E simul PRSbd 7 septinarium S insistentem] existentg b complent E2PRSbd 9 tertia P bae. (c er.) EPR hae Sbd 10 nobenario El partes habet tales S tales partes PRbd 11 decimam (a ex u m. 1) E 14 septinarius S 17 excedit b 18 duodenario. S 19 quinque] quippe E1 20 duodecimam El 22 ductam Ei 23 faciunt] sunt PRSbd 24 cum in inc. cap. III E seriae S senae P\' 25 repperiuntur EPRS inueniuntur b aut om. S 26 huiusmodi S )

97
plures habent tales partes, ut in unum ductae atque in summam redactae uel citra insistant, sicut est octonarius et nouenarius et alii plurimi, uel ultra excedant, sicut duodecimus et duodeuicesimus et multi tales. plures ergo reperiuntur quilibet horum quam illi, qui perfecti uocantur, eo, quod suis simul ductis talibus partibus conpleantur. nam post senarium duodetricesimus inuenitur, qui similiter suis partibus talibus constat; habet enim eas quinque: uicesimam et octauam, quartam decimam, septimam, quartam, dimidiam; id est: unum et duo et quattuor et septem et quattuordecim . quae simul ductae eundem duodetricesimum conplent; fiunt enim uiginti octo. et quanto magis numerorum ordo procedit, tanto productioribus pro rata portione interuallis reperiuntur hi numeri, qui suis talibus partibus in summam redactis ad se ipsos occurrunt, dicunturque perfecti. quorum enim numerorum tales partes simul ductae non inplent eosdem numeros, quorum partes sunt, inperfecti nominantur; quorum autem etiam excedunt, plus quam perfecti appellantur.

Perfecto ergo numero dierum, hoc est senario, perfecit deus opera sua, quae fecit. ita enim scriptum est: et consummauit deus in die sexto opera sua, quae fecit. magis autem in istum numerum intentus fio, cum considero etiam ordinem operum ipsorum. sicut enim idem numerus gradatim [*]( 20 Gen. 2, 2. ) [*]( 1 atque] atquae P aut S 2 insistant] eiiatant S 3 nobenarius El ultra om. P1 4 duodeuicensimus :Łtp duodeui.ce.simus R duodeuiginti b duodeuigesimus d erga S repperiuntur ER repperiunt P1 5 ille P 6 simul suis PRb ta..libus P 7 duodetricensimus ElP duodetriginta b duodetrigeshnus d 8 talibus partibus PMSbd talibus a. I. m. 1 S consistat S uicensimam PRI uigesimam E2cl 9 et om. bd octabam EI dimiam pi 10 et septem om. Rl septem] septimam El et om. R XIIII R 11 duodetricensimum ElP duodetrigesimum d 12 xxvrn P magis om. RSd 18 procedet S praecedit PR portione] proportione b . 14 repperiuntur EPRS hii EP ta»*libus (bu 8. Z. m. 1) P 15 re,dactis (d er.) R ad] a R dicunturque Et quarum S 18 etiam om. b 20 quae (e 8. I. m. 1) E 21 sexto] septimo b 22 isto numero S 23 opperam R ) [*]( XXVIII. Aug. seet. III psrs J. ) [*]( 7 )

98
partibus suis in trigonum surgit — nam ita sequuntur unum, duo, tria, ut nullus alius interponi possit, quae singulae senarii partes sunt quibus constat: unum sexta, duo tertia, tria dimidia — ita uno die facta est lux, duobus autem sequentibus fabrica mundi huius: uno superior pars, id est firmamentum, altero inferior, id est mare et terra . sed partem superiorem nullis alimentorum corporalium generibus inpleuit, quia non ibi erat positurus corpora tali refectione indigentia. at inferiorem, quam sibi congruentibus animalibus ornaturus erat, necessariis eorum indigentiae cibis ante ditauit. reliquis ergo tribus diebus ea creata sunt, quae intra mundum, id est intra istam uniuersitatem uisibilem ex elementis omnibus factam, uisibilia suis et congruis motibus agerentur . primo in firmamento luminaria, quia prius erat factum firmamentum, deinde in inferiore animantia, sicut ordo ipse poscebat, uno die aquarum. alio terrarum. nec quisquam ita demens est, ut audeat dicere non potuisse deum facere uno die cuncta, si uellet, aut, si uellet, biduo: uno die spiritalem creaturam et alio die corporalem, siue uno die caelum cum omnibus pertinentibus et alio terram cum omnibus. quae in ea sunt . et omnino quando uellet et quamdiu uellet et quomodo uellet. quis est, qui dicat uoluntati eius aliquid potuisse resistere?