De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Sed quoniam lux corporalis, antequam fieret caelum, quod firmamentum uocatur, in quo etiam luminaria facta sunt. quo circuitu uel quo processu et recessu uices diei et noctis exhibere potuerit, non inuenimus, istam quaestionem relinquere non debemus sine aliqua nostrae prolatione sententiae, ut, si lux illa, quae primitus creata est non corporalis sed spiritalis est, sicut post tenebras facta est, ubi intellegitur a sua quadam informitate ad creatorem conuersa atque formata, ita et post uesperam fiat mane, cum post cognitionem suae propriae naturae, qua non est quod deus, refert se ad laudandam lucem, quod ipse deus est, cuius contemplatione formatur. et quia ceterae creaturae, quae infra ipsam fiunt, sine cognitione eius non fiunt, propterea nimirum idem dies ubique repetitur, ut eius repetitione fiant tot dies, quotiens distinguntur rerum genera creatarum, perfectione senarii numeri terminanda: ut uespera primi diei sit etiam sui cognitio non se esse, quod deus est, mane autem post [*]( 1 scripturae diuinae 8 2 quem] quam Sb 3 septimum diem Rbd diem om. S 6 septimo die b 7 quod — uers. 7 suis om. b 9 opera eius Sbd quoties bd 10 ipso om. SRbd 11 cap. XXI E 13 procewu (o ex ae m. 1) R 14 noctes P1 exibere III . potuerint P, (n exp. m. 1 et 2) E (n s. I. add. m. 1) R 15 prolatione (8. l. m. 2 af ba) E 16 illa] ista b 18 ad om. El creatore El 19 et (8. I. m. 2 a* ei) E uespera El 23 cognitioneni E 25 distinguuntur PRSbd creatura El creaturarum E2S1 27 cognitione b )

122
hanc uesperam, quo concluditur dies unus et inchoatur secundus, conuersio sit eius, qua id, quod creata est, ad laudem referat creatoris et percipiat de uerbo dei cognitionem creaturae, quae post ipsam fit, hoc est firmamenti: quod in eius cognitione fit prius, cum dicitur: et sic est factum, deinde in natura ipsius firmamenti, quod conditur. cum additur etiam postea iam dicto "et sic est factum": et fecit deus firmamentum. deinde fit uespera illius lucis, cum ipsum firmamentum non in uerbo dei sicut ante, sed in ipsa eius natura cognoscit: quae cognitio quoniam minor est, recte nomine uesperae significatur. postquam fit mane, quo concluditur secundus dies et incipit tertius : in quo mane itidem conuersio est lucis huius. id est diei huius ad laudandum deum, quod operatus sit firmamentum, et percipiendam de uerbo eius cognitionem creaturae, quae condenda est post firmamentum. ac per hoc, cum dicit deus: congregetur aqua, quae est sub caelo, in collectionem unam et adpareat arida, cognoscit hoc illa lux in uerbo dei, quo id dicitur, et ideo sequitur: et sic est factum, hoc est in eius cognitione ex uerbo dei; deinde cum additur: et congregata est aqua et cetera, cum iam dictum esset: et sic est factum. ipsa creatura in suo genere fit: quae item, cum in suo genere facta cognoscitur ab ea luce, quae iam in uerbo dei faciendam cognouerat, fit tertio uespera, et inde hoc modo cetera usque ad mane post uesperam sexti diei.