De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Rursus ergo ad eam quaestionem relabimur, de qua in primo libro exisse uidebamur, ut item quaeramus, quomodo circuire potuerit lux ad exhibendam diurnam nocturnamque uicissitudinem, non solum antequam caeli luminaria, sed antequam ipsum caelum, quod firmamentum appellatum est, factum esset, antequam denique ulla species terrae uel maris, quae circuitum lucis admitteret sequente nocte, unde illa transisset. cuius quaestionis diificultate conpulsi ausi sumus disceptationem nostram quasi ad hanc terminare sententiam, ut diceremus illam lucem, quae primitus facta est, conformationem esse creaturae spiritalis, noctem uero adhuc formandam in reliquis operibus rerum materiem, quae fuerat instituta, cum in principio fecit deus caelum et terram, antequam uerbo faceret diem. sed nunc diei septimi consideratione commoniti facilius est, ut nos ignorare fateamur, quod remotum est a sensibus nostris, quonam modo lux illa, quae dies appellata est, uel circuitu suo uel contractione et emissione, si corporalis est, uices diurnas nocturnasque peregerit uel, si spiritalis est, condendis creaturis omnibus praesentata sit suaque ipsa praesentia diem, noctem uero absentia, uesperam initio absentiae, mane initio praesentiae fecerit, quam ut in re aperta [*]( 1 repetitione IPS 3 indie EiRs 4 primitus (mi s. I. m. 1) E 6 septiens ElP 7 post tenebras add. uocauit PBbd 8 relabimur (m sup. er. t a m. 1) R 9 exiisse bd 10 circumire ElSb poterit Sl exibendam S, (h s. I. m. 1) R diuturuam b 14 circtlitum b ammitteret PR om. El 15 questionis S difflcultatem Et ausi om. Ex 18 adhuc Rl formandam B1 21 post diem add. in quo requieuit b communiti Et 24 circQitu b emmissione B 25 spiritales P 26 ipsa om. b 27 in initio S )

121
contra diuinae scripturae uerba conemur dicendo aliud esse diem septimum quam illius diei, quem fecit deus, septimam repetitionem. alioquin aut non creauit deus diem septimum aut aliquid creauit post illos sex dies, id et ipsum diem septimum; falsumque erit, quod scriptum est, in sexto die consummasse omnia opera sua et in septimo requieuisse ab omnibus operibus suis. quod utique quoniam falsum esse non potest, restat, ut praesentia lucis illius, quem diem deus fecit, per omnia eius opera repetita sit, quotiens dies nominatus est, et in ipso septimo, in quo requieuit ab operibus suis.