De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Multum quippe interest inter cognitionem rei cuiusque in uerbo dei et cognitionem eius in natura eius, ut illud merito ad diem pertineat, hoc ad uesperam. in conparatione [*](16 Gen. 1, 9 ) [*](1 uesperam hanc b quod (d exp. m. 1) S unos P 2 qua] quia WS 4 firmamentum P1 6 firmamentum b 7 etiam om. b 10 rectae PS 11 uesperae (uespere B) nomine PRSbd concludit El 12 inquipit El itidem mane bd manet S 13 pr. ęşţ (tn. 1 exp.) S 16 cum] quod R 17 et] ut Rl 21 etc. bd factum est bd 22 in suo genere ipsa creatura PRbd 23 facienda S fatienda R 27 in natura (in m. 2 ex et) E illut P 28 uespera P comparatione. (m er.) R )

123
enim lucis illius, quae in uerbo dei conspicitur, omnis cognitio, qua creaturam quamlibet in se ipsa nouimus, non inmerito nox dici potest: quae rursum tantum differt ab errore uel ignorantia eorum, qui nec ipsam creaturam sciunt, ut in eius conparatione non incongrue dicatur dies. sicut ipsa uita fidelium, quae in hac carne atque in hoc saeculo ducitur, in conparatione uitae infidelis atque inpiae non inrationabiliter lux et dies appellatur dicente apostolo: fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino, et illud: abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis, sic ut in die honeste ambulemus: qui tamen dies nisi rursus in conparatione illius diei, quo aequales angelis facti uidebimus deum, sicuti est, ipse quoque nox esset, non hic prophetiae lucerna indigeremus. unde apostolus Petrus dicit: habemus certiorem propheticum sermonem, cui bene facitis intendentes sicut lucernae lucenti in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in\' cordibus uestris.