Sed plane quaeri potest dignaque consideratione mouet, [*](1 eum] deum bd in] etiam in b 2 requiesceret b possit S om. b ip stabilius E 3 ille] ipsę S 4 quicquid WSR 6 semper om. S permanebit S 7 deinceps b 8 post diximus inculcat ut intelligatur b 9 aexti diei S 11 propriae SR meliusque] atque melius bd 13 septimi b 14 diei b die; (i fin. exp. m. 1) P die. (i er.) R 17 inquipit Et 19 quonia (nia 8. l. m. 2) R 20 cepta S 21 terminata (ta 8 l. m. 1) S 22 cepta <S 23 non] nec S 25 eguit] egeuit (alt. e s. I. m. 1) E egebit FIB beatitudo ista S quia R 27 cap. XVni E queri R )
119
quomodo intellegatur in se ipso deus requieuisse ab omnibus operibus suis, quae fecit, cum scriptum sit: et requieuit deus in die septimo. non enim dictum est: in se ipso. sed: in die septimo. quid est ergo dies septimus? utrum creatura est aliqua, an temporis tantummodo spatium ? sed etiam temporis spatium creaturae temporali concreatum est. ac per hoc et ipsum sine dubio creatura est. neque enim ulla tempora uel sunt uel esse potuerunt uel poterunt, quorum deus non sit creator . ac per hoc et istum septimum diem, si tempus est, quis creauit, nisi omnium temporum creator? sed illi sex dies cum quibus uel in quibus creaturis creati sint, superior scripturae sanctae sermo indicat. quocirca in his diebus septem, quorum species nota nobis est, qui re quidem ipsa praetereunt, sed aliis succedentibus nomina sua quodammodo tradunt, ut illi sex dies nominentur, nouimus eorum primi quando creati sint; septimum autem diem, qui nomine sabbati nuncupatur, quando deus creauerit, non uidemus. in ipso quippe die non fecit aliquid, immo ab eis, quae sex diebus fecerat. in eodem septimo requieuit. quomodo ergo requieuit in die, quem non creauit? aut quomodo eum post sex dies continuo creauit, cum sexto die consummauerit omnia, quae creauit, nec aliquid septimo die creauerit, sed in eo potius ab omnibus, quae creauerat, requieuerit ? an unum tantummodo diem creauit deus, ut eius repetitione multi, qui dicuntur dies, praeterirent atque transcurrerent, nec opus erat, ut septimum diem crearet, quia illius, quem creauerat, septima repetitio hunc utique faciebat? lucem quippe, de qua scriptum est: et dixit deus: fiat lux . et facta est lux, discreuit a tenebris eamque uocauit diem et tenebras uocauit
[*](2 Gen. 2, 2 28 Gen. 1, 3 ) [*]( 5 tantnmodo R 6 est om. b 7 ac] hac P 9 istum] ipsum b 12 sunt R 13 qui] qua S rem 2?1 14 ipsam El 16 srxnt PBSbd 20 diem E quam b eum om. b 21 consumauerit R 22 creatiit El 23 cap. XX E 24 tanturnmodo] tantum b diem om. S ut] et b 25 praeteri*rent R 27 repctitione S 28 prius et om. S ) 120
noctem. tunc itaque deus diem fecit, cuius repetitionem scriptura appellat secundum diem, deinde tertium et usque ad sextum. quo consummauit deus opera sua: atque inde illius diei primitus creati septima repetitio septimi diei nomen accepit, in quo requieuit deus. ac per hoc nulla creatura est septimus dies, nisi eadem ipsa septies rediens, quae condita est, quando uocauit deus lucem diem et tenebras noctem.