De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Nimirum ergo, quia uitium est et infirmitas animae ita suis operibus delectari, ut potius in eis quam in se requiescat ab eis, cum procul dubio melius aliquid in illa sit, quo ea facta sunt, quam ipsa, quae facta sunt, insinuatur nobis deus per hanc scripturam, qua dicitur requieuisse ab omnibus operibus suis, quae fecit, nullo opere suo sic delectatus, quasi faciendi eius eguerit, uel minor futurus, nisi fecisset, uel beatior, cum fecisset. quia enim ex illo ita est quidquid ex illo est, ut ei debeat, quod est, ipse autem nulli. quod ex ipso est, debeat, quod beatus est, se rebus, quas fecit, diligendo praeposuit, non sanctificans diem, quo ea facienda inchoauit, nec illum, quo ea perfecit, ne illis uel faciendis uel factis auctum eius gaudium uideretur, sed eum, quo ab ipsis in se ipso requieuit. et ipse quidem numquam ista requie caruit, sed nobis eam per diem septimum ostendit. hinc etiam significans non percipi requiem suam nisi a perfectis, cum ad eam intimandam non deputauit diem, nisi qui perfectionem rerum omnium sequebatur. nam qui semper est quietus, tunc nobis requieuit, cum se requieuisse monstrauit.