De Genesi Ad Litteram
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Denique ipse nec, cum creauit, defessus nec, cum cessauit, refectus est, sed nos uoluit per scripturam suam ad quietis exhortari desiderium intimando nobis eam diem se sanctificasse, in quo quieuit ab omnibus operibus suis. nam nusquam omnium sex dierum, quibus creata sunt omnia, legitur aliquid sanctificasse. nec ante ipsos sex dies, ubi scriptum est: in principio fecit deus caelum et terram, additum est: et sanctificauit, sed diem istum, in quo requieuit ab omnibus operibus suis, quae fecit, uoluit sanctificare, tamquam et apud ipsum, qui nihil in opere suo laborat, plus quies quam operatio ualeat. hoc quidem in hominibus euangelium nobis intimat, ubi saluator noster meliorem partem dicit Mariae, quod sedens ad pedes eius requiescebat in uerbo eius, quam Marthae quamuis propter obsequium, quo ei ministrabat, circa multa occupatae et licet bonum opus operantis. uerum hoc in deo quomodo sit uel intellegatur, difficile dictu est, etiamsi cogitatu aliquantulum adtingi potest, cur deus sanctificauerit diem quietis suae, qui nullum sanctificauerit operis sui, nec ipsum sextum, quo et hominem fecit et cuncta perfecit. ac primum ipsum requiescere dei quale sit, cuius humanae mentis acies adsequi potest? quod tamen nisi esset, hoc omnino ista scriptura non poneret. dicam sane, quod sentio, haec duo indubitata praeloquens nec deum uelut post laborem desideratumue negotii sui finem temporali quadam [*]( 9 Gen. 1, 1 15 cf. Luc. 10, 39-42 ) [*]( 1 guuemationem JE1 aput E1 PR 8 cap. XII E defesus Rt 5 exortari ESR 6 omnibus om. El 8 ubi] ub P1 11 Banctificare noluit b 12 aput EP 13 hominibus] oml!nibus E *om*nibus R 16 martae P1 17 occupata S operantes S operatis P1 18 uerum] uerbum S dictum ElP dictu. (m er.) R 19 quur S 20 sanctificauerat b 21 et cuncta perfecit om. PR 23 adsequi E1 24 ista] in ista S ipsa b sanae R 25 hic b uelut om. PRl 26 desideratumue El desideratumuae R desideratum de S desideratum b )