De Genesi Ad Litteram
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Illud quoque adtendendum est, quod dei requiem, qua de se ipso beatus est, nobis insinuari oportebat, ut intellegamus, quomodo dicatur etiam requiescere in nobis: quod non dicitur, nisi cum in se requiem praestat et nobis. requies igitur dei recte intellegentibus ea est, qua nullius indiget [*](1 tanto S 4 causag (e ezp. m. 1) P 5 cap. XIII E 6 eis] ipsis b 8 ipsa] propter b 9 deus nobis b 10 oberibus P 13 quicquid ElRS 15 deligendo Ex 16 inchoabit El ilium] ullum R nec PBd 18 ipsis (i fin. ex o m. 1) E 19 ista (a m. 1 a. I.) E 20 percipe El ; m. 2 re s. I. add. et al\' percipi adscr. 23 requiebit El 25 se om. b insinuare EXPX 26 etiam om. b quod-nobis om. 81 27 requiem (i m. 1 s. I.) E prestat ES cap. XlIII E 28 ingiget S-)
Quo itaque die hoc commendari oportuisse nisi septimo? intellegit quisquis senarii numeri perfectionem, de qua supra locuti sumus. perfectioni creaturae congruenter adhibitam recolit. si enim senario numero perficienda fuerat creatura, sicuti perfecta est, eaque requies dei nobis erat commendanda, qua demonstraretur nec perfectis beatificari creaturis, procul dubio dies erat in hac commendatione sanctificandus, qui sequitur sextum, quo erigeremur ad hanc requiem concupiscendam, ut et nos in illo requiescamus.