De Genesi Ad Litteram
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Et opera quidem eius bona uidemus, quietem uero eius post bona opera nostra uidebimus. ob quam significandam mandauit Hebraeo populo unum diem obseruandum: quod tam carnaliter agebant, ut eo die dominum saluatorem nostrum uidentes operari criminarentur, ac sic eis de opere patris rectissime responderet, cum quo et ipse operabatur aequaliter non solum creaturae uniuersae administrationem, sed etiam ipsam nostram salutem. iam uero tempore gratiae reuelatae obseruatio illa sabbati, quae unius diei uacatione figurabatur, ablata est ab obseruatione fidelium. in ea quippe iam gratia perpetuum sabbatum obseruat, qui spe futurae quietis operatur quidquid boni operatur nec in ipsis bonis operibus suis quasi habens bonum, quod non acceperit, gloriatur; ita enim tamquam diem sabbati, hoc est dominicae cessationis in sepultura suscipiens atque intellegens baptismi sacramentum quiescit a pristinis operibus suis, ut iam in nouitate uitae ambulans deum in se operari cognoscat, qui simul et operatur et quiescit [*]( 6 Gen. 2, 2 10 cf. Exod. 20, 8 22 cf. Rom. 6, 4 ) [*]( 2 illae P suabiter E1 4 que R iam] etiam S 5 ut ea quae] utiquae P utique b ea quae om. Rl ante condiderat add. ut quod b 6 in septimo PBSbd 8 uidemus bona PRbd 9 uideuimus E1 10 hebreo SR 11 dominum saluatorem nostrum (s. Z. m. 2 ał salutS nostrà) E dhm saluatorem nfm (sed ex Baluatorem fact. salutarem et in DIg. add. alibi) S salutem nostram dominum PRbd 12 sic 8. l. m. 2 P si bd 13 equaliter R 14 amministrationem PR 15 salutem nostram S reuelata S 16 sabati R uocatione PiRs 17 iam legitur ante sabbatum in PRS, post sabbatum in bd 18 spei E1 pfuturae (p m. 2 ex i uocab. spei) E 19 quicquid 1!J2SR 21 die E<PRS 24 et 8. I. m. 2 S )