Potest etiam intellegi deum requieuisse a condendis generibus creaturae, quia ultra iam non condidit aliqua genera noua, deinceps autem usque nunc et ultra operari eorundem generum administrationem, quae tunc instituta sunt, non ut ipso saltem die septimo potentia eius a caeli et terrae omniumque rerum quas condiderat gubernatione cessaret, alioquin continuo dilaberentur. creatoris namque potentia et omnipotentis atque omnitenentis uirtus causa subsistendi est omni creaturae: quae uirtus ab eis, quae creata sunt, regendis si aliquando cessaret, simul et illorum cessaret species omnisque natura concideret. neque enim, sicut structor aedium, cum fabricauerit, abscedit, atque illo cessante atque abscedente stat opus eius, ita mundus uel ictu oculi stare poterit, si ei deus regimen sui subtraxerit.
Proinde et quod dominus ait: pater meus usque modo operatur, continuationem quandam operis eius, qua uniuersam creaturam continet atque administrat, ostendit. aliter enim posset intellegi, si diceret: et nunc operatur, ubi non esset necesse, ut operis continuationem acciperemus, aliter autem [*]( 3 Ioh. 19, 30 8 Iohi 5, 17 ) [*]( 2 patiuulo JE1 4 tradidit B1 reddidet P reddidit B2b 6 sepultnra] sepulchro b 8 uere bd 9 conc?dendis E condendis (alt. n 8. I. ta. 1) P 11 operari] opera B operatur b operarior P eundem P1 12 amministrationem PB ut t. I. m. 1 B 18 saltim 8 14 omniumquae P gubernatore. (s semier.) S 15 dilauerentur EP 17 eis] omnibus 8 que R 19 instructor S structura b 20 abscedit] quis abscedit b 21 opera S 23 modo] nunc EPPBbd 25 amministrat PR 26 possit SRt 27 autero] enim EI. )
109
cogit intellegi, cum ait: usque nunc, ex illo scilicet, quo cuncta cum conderet operatus est. et quod scriptum est de sapientia eius: pertingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suauiter, de qua item scriptum est, quod motus eius agilior celeriorque sit omnibus motibus: satis adparet recte intuentibus hunc ipsum inconparabilem et ineffabilem, et si possit intellegi, stabilem motum suum rebus eam praebere suauiter disponendis, quo utique subtracto, si ab hac operatione cessauerit, eas continuo perituras. et illud, quod ait apostolus, cum deum Atheniensibus praedicaret: in illo uiuimus et mouemur et sumus, liquide cogitatum, quantum humana mens ualet, adiuuat hanc sententiam, qua credimus et dicimus deum in his, quae creauit, indesinenter operari. neque enim tamquam substantia eius sic in illo sumus, quemadmodum dictum est, quod habeat uitam in semet ipso, sed utique, cum aliud sumus quam ipse, non ob aliud in illo sumus, nisi quia id operatur, et hoc est opus eius, quo continet omnia et quo eius sapientia pertendit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suauiter, per quam dispositionem in illo uiuimus et mouemur et sumus. unde conligitur, quod, si hoc opus suum rebus subtraxerit, nec uiuemus nec mouebimur nec erimus. claret igitur ne uno quidem die cessasse deum ab opere regendi, quae creauit, ne motus suos naturales, quibus aguntur atque uegetantur, ut omnino naturae sint et in eo, quod sunt, pro suo quaeque genere maneant, ilico amitterent
[*]( 8 Sap. 8, 1 5 cf. Sap. 7, 24 10 Act. 17, 28 16 cf. Ioh. 5, 26 18 Sap. 8, 1 20 Act. 17, 28 ) [*]( 2 cum] dum S concederet (ce exp. m. 1) E 3 sapiencia R eius om. b pertinget 8 usad P1 4 suabiter ElP 6 inconparabilem] incorporabilem S (e. l. m. 2 ai incorporabilS) E 8 praeberet S suabiter E1 9 hac (h 8. I. m. 1) R 10 atbeneensibus P ateneensibua III in]& in S 11 prius et om. b 12 adiubat El 13 iis Rd que R 14 substantiaiu E 15 quemammodum EPJRlS 16 simus EPPBd 18 sapiencia R 19 disponet P 20 suabiter P et om. b 21 hic S 22 uiuimus S monemur S 25 uegitantur S sint] sdt b 26 quaeque] quoque ESb queque R ilico (li in ras.) R illico bd ) 110
et esse aliquid omnino desinerent, si eis subtraheretur motus ille sapientiae dei, quo disponit omnia suauiter. quapropter sic accipimus deum requieuisse ab omnibus operibus suis, quae fecit, ut iam nouam naturam ulterius nullam conderet, non ut ea, quae condiderat, continere et gubernare cessaret. unde et illud uerum est, quod septimo die requieuit deus, et illud, quod usque nunc operatur.