De Genesi Ad Litteram
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Quapropter iustissima ratione conpellimur indagare, si ualeamus, atque eloqui, quomodo utrumque sit uerum, et quod hic scriptum est in septimo die requieuisse deum ab omnibus operibus suis, quae fecit, et quod in euangelio dicit ipse. per quem facta sunt omnia. pater meus usque modo operatur, et ego operor. eis enim hoc respondit, qui propter requiem dei scripturae huius auctoritate antiquitus commendatam sabbatum ab eo non obseruari querebantur. et dici quidem probabiliter potest obseruandum sabbatum Iudaeis fuisse praeceptum in umbra futuri, quae spiritalem requiem figuraret, quam deus exemplo huius quietis suae fidelibus bona opera facientibus arcana significatione pollicebatur. cuius quietis et dominus Iesus Christus, qui nonnisi quando uoluit passus est, etiam sepultura sua mysterium confirmauit. ipso quippe die sabbati requieuit in sepulcro eumque totum diem habuit sanctae cuiusdam uacationis, posteaquam sexto die, id est parasceue, quam dicunt sextam [*]( 14 Ioh. 5, 17 ) [*]( 1 conceWente (ce add. m. 2) S 2 quia SRS 3 monstrarentur PRlb 7 rectae R quemammodum EPR1 disputatum bis pos. m. 1 alt. del. S 8 apparet-R1 9 propria SR propria bd demonatretnr PRSbd 10 cap. XI E conpellemur P 13 omnibus om. PRd operibus om. S 14 modo] nunc PRbd 15 eis] iudaeis S qua S 16 auctoritatem S 17 conmendatam E1 commendatum Psbd quaerebantur EPRS 18 potest] post S 21 arcana El 22 ante dominus add. ipse PRbd Iesus Christus scripsi: ihs E xps PRSbd 24 sabati S sepulchro PRSb 25 uocationis PiRlb 26 quem PRb sextum b )