De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Nec ignoro ita quosdam philosophos sua cuiusque [*]( 1 et om. E1 reppunt R 2 maiori C 3 tam.- (en er.) R 5 cap. X E nonnulli (i 8. I. m. 1) R 7 necl uel b aliquam uitam Et rationi (ni 8. l. m. 1) E 8 fallet S experiencia R scribserunt E 9 enimaduertere El 10 forte post scripserunt legitur in b memoria E 13 uullensium E bul-ensium R regiorum P2Rd piscium om. Pl 15 praeeripiant S 16 adsuefacti S assuefacti in ras. m. 2 R adsueti Pd *oram (h er.) E 17 congregatim PRSbd 18 unde] ut inde b quo (in ftne uers.) R 20 quemammodum EPR et aues b si uel E1 21 reppulisset SC 22 uolatilibus (li s. I.) E adhiberetur El 23 et memor et garrula] memoratu garrula b memor et] memorat R1 24 foetibus ES faetibus PRC sollertissimam P 25 cap. XI E ita] ista b quosdam (uo in ras. m. 2) R )

72
elementi distribuisse animalia, ut terrena esse dicerent non tantum. quae in terra repunt atque gradiuntur, sed aues etiam, quod et ipsae in terra requiescant uolando fatigatae,. aeria uero animalia daemones esse, caelestia deos: quorum quidem nos partim luminaria, partim angelos dicimus. idem tamen aquis pisces et sui generis beluas adtribuunt, ut nullum elementum suis animalibus uacet: quasi uero sub aquis terra non sit, aut probare possint pisces non in ea requiescere ac reparare natandi uires sicut uolandi aues, etsi forte rarius pisces id faciunt, quod ad gestanda corpora sit unda quam aura ualidior, ita ut terrena quoque animalia natantia ferat, siue usu docta, ut homines, siue natura, ut quadrupedia uel serpentes. aut si propterea non putant, quia non insunt piscibus pedes, [nec uituli Marini] nec phocae aquarum sunt nec colubri cocleaeque terrarum; nam et illae pedes habent et haec genera sine ullis pedibus, non dico, requiescunt in terra, sed ab ea uix aut numquam recedunt. dracones autem sine pedibus et in speluncis requiescere et in aerem sustolli perhibentur: qui quamquam non facile noti sint, litterae tamen non tantum nostrae, sed etiam gentilium nequaquam de istorum animantium genere tacuerunt.