De Genesi Ad Litteram
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Nonnulli putant propter sensus tarditatem non animam uiuam, sed reptilia animarum uiuarum appellata. sed si propterea sic appellarentur, daretur auibus nomen animae uiuae. cum uero et ipsa uolatilia dicta sunt. sicut illa reptilia, ut subaudiatur animarum uiuarum, fatendum est, ut arbitror. ita dictum, ac si diceretur: quae sunt in animabus uiuis reptilia uel uolatilia, sicut dici posset: ignobilia hominum, ut intellegeremus, quicumque sunt in hominibus ignobiles. [*](5 Gen. 1, 20 ) [*](1 corpora (a ex e) P terraenis El 2 etiam requiescunt] et in mare (mari C) quiescunt se setusque El foetusque 8 fgtus quoque b 3 propagans El qui b exalatur ElSB 4 terram 8 6 terram bd 7 aliquando E manifestus Bx 8 antea E*PRSbd 9 luminibus S uolantia PSCd uolancia B 10 terram bd 12 uolitant SB2 contignum] congruum E1 14 caeli om. b 15 in om. ES includet S 16 uocatur E1 nocantur (c ex 1) P 17 in firmamentu B 18 nonnulli? E 20 auibus daretur PBSbd 21 sint C 23 in a. I. m. 1 E animalibus S uinis om. S 24 possit S 25 ignobilibus E1 )
Nonnulli autem putauerunt propterea non animam uiuam, sed reptilia animarum uiuarum pisces esse appellatos, quod eis memoria nulla sit nec aliqua uita uelut rationi uicinior; sed fallit eos experientia minor. nam quidam scripserunt, quae animaduertere potuerunt in uiuariis piscium, multa miranda. sed etiamsi forte falsa scripserunt, memoriam tamen pisces habere certissimum est. quod ipse sum expertus, et experiantur, qui possunt et uolunt. nam fons quidam magnus Bullensium regionum fere plenus est piscium. solent autem homines desuper intuentes eis aliquid iacere, quod sibi uel praeripiant confluentes uel inter se diripiant concertantes. quo pastu adsuefacti deambulantibus super oram fontis hominibus ipsi quoque cum eis gregatim natando eunt et redeunt, expectantes, unde aliquid iactent, quorum praesentiam sentiunt. non itaque frustra mihi uidetur aquarum animalia sic appellata reptilia, quemadmodum aues uolatilia; nam si uel nulla memoria uel sensus tardior animae uiuae nomen repulisset a piscibus, uolatilibus certe adhiberetur, quorum uita in oculis nostris est et memor et garrula et in nidis construendis educandisque fetibus sollertissima.