De Genesi Ad Litteram
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Quapropter, etsi daemones aeria sunt animalia, quoniam corporum aeriorum natura uigent, et propterea morte non dissoluuntur, quia praeualet in eis elementum, quod ad faciendum est quam ad patiendum aptius, duobus subterpositis. [*](1 cf. Apulei de deo Socratis cap. 8 edit. Goldbacher p. 12 22 cf. De ciuit. dei lib. VIII15 ) [*]( 3 ipse SC 4 aerea PCb demones S deos] dS S 5 iidem PSbd 6 et] ex E neluaa EtP attribuunt (prim. t s. I. m. 1) E 7 aelementum PB 8 ea] terra b 10 ad a. I. m. 2 S 12 sine alt. (8. 2. m. 2 at seu) E seu R 13 insunt] sunt El pedes piacibua bd 14 uituli marini nec om. PRSCbd foce E focae PJRSC 15 colobri S cocleae quae R cochleaeque bd terram S habet S 16 ullis in ras. m. 2 E 17 eed] sed et E numquam (quam 8. I.) E drachones E1 dracones (con in ras.) R 18 aere PR 19 quamquam] quam S 22 demones SR aerea PRIOb 23 aereorum b 24 aelementum PR 25 est om. hi post patiendum add. est bd )
Si autem transgressores illi, antequam transgrederentur, caelestia corpora gerebant, neque hoc mirum est, si conuersa sunt ex poena in aeriam qualitatem, ut iam possint ab igne, id est ab elemento naturae superioris aliquid pati; nec aeris saltem spatia superiora atque puriora, sed ista caliginosa tenere permissa sunt, qui eis pro suo genere quidam quasi carcer est usque ad tempus iudicii. et si quid de his transgressoribus angelis diligentius requirendum est, alius erit adcommodatior scripturae locus. proinde nunc quod satis est: si haec spatia turbida et procellosa propter aeris naturam usque ad undas terrasque porrectam possunt aeria corpora sustinere, possunt et auium, quae productae sunt ex aquis, propter aquarum tenues halitus: qui scilicet eidem aeri iuxta undas et terras circumfuso atque ob hoc infimae et terrenae parti deputato uaporaliter inseruntur et auras intexunt, quae nocturnis rigoribus adgrauatae sereno etiam rore destillant, si autem uehementius frigus est, etiam gelu candidius inalbescunt.