De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Proinde scienter tamquam spiritus dei, qui scribenti aderat, ex aquis dicit producta uolatilia. quarum natura bipertitum locum sortita est: inferiorem scilicet in unda labili, [*](12 Pe. 148. 8. 9 ) [*](3 Non igitur om. El 6 postremo C 9 spacia R 11 ut] et (8. l. M 2 at ut) E 12 inquipit El 13 glaties SR 15 ille superior PRSbd 16 post quod duo uocab. er. R 18 caelo] de cglo b annumeratus g b 19 excepit E exalationes E*SR 21 accepit E1 22 alitam Pl pinnis JF*JP 23 quemammodum PlRS 26 quarum] aquarum (a init. s. l. m. 1) P tquaram (a eras.) R aquarum enim b aquarum qug C quorum d; cf. de Qenesi eontra Matt. cap. 15 et de Genui ad litteram Ubri imperfecti cap. 14 bipartitum bd 26 inferiori El fobili E labili (la in ras.) R labi S )

69
superiorem uero in aura flabili, illum deputatum natantibus, istum uolantibus. sicut huic elemento congruos duos etiam sensus animalibus datos uidemus: olfactum explorandis uaporibus, gustatum explorandis liquoribus. quod enim et tactu aquas uentosque sentimus, hoc est, quod terrae solidum omnibus admiscetur elementis; sed in his crassioribus sentitur amplius, ita ut etiam tangendo contrectari ualeant. ideoque et ista in duabus maximis mundi partibus generali terrae nomine conplectuntur, sicut ille psalmus ostendit, omnia superiora ab illo principio enumerans: laudate dominum de caelis. omniaque inferiora ab alio principio: laudate dominum de terra: ubi et spiritus tempestatis nominantur et omnes abyssi et ignis iste, qui urit tangentem, quia de terrenis et humidis motibus ita existit, ut subinde uertatur in aliud elementum. et quamuis naturae suae sursum nitendo indicet adpetitum, in caelestem tamen superiorem tranquillitatem non possit euadere, quia multo aere superatus et in eum conuersus extinguitur . ac per hoc in ista rerum parte corruptibiliore atque pigriore turbulentis motibus agitatur ad temperandum eius rigorem et ad usus terroresque mortalium.

Quia ergo etiam tactu, qui ad terram proprie pertinet, sentiri possunt et fluctus undarum et flatus aurarum, [*]( 10 Ps. 148, 1 11 Ps. 148, 7 ) [*]( 1 in om. Pl, 8. I. m. 1 R flauili ElPl 2 cap. VII E hoc b aelemento P 3 olfactam P1 olfactum (c 8. I. m. 1) R explorandis (s 8. I. m. 1) P 4 gustum EsCb et er. E1, in ros. m. 2 R tactu] ad tactum Pb tactu. (m er.) R 5 cum voce hoc tnc. cap. VIII E solida Blb 6 in omnibus b ammixcetur R ammizetur P1 aelementis P 7 etiam] iam R contractari PRl 8 et ista om. El maximis] maxime Pbd maxime R generali El generaIi*.* (ter er.) S generaliter PRbd post generali add. cęIi et b 11 omniaquae EPR 12 et omnes abyssi nominantur PRSbd 13 cum et inc. cap. VHII E de] om. El 14 motibus] humoribus b uerta.tur P 15 alium E aelementum P 16 adpetitum E1 17 possit] potest d superatus (8 fin. ex r) R 19 pigriore] pinguiore SC turbolentis S 21 tactum E 22 fluctus (us in raa. m. 2) R flatus (us in ras, m. 2) R )

70
propterea ipsa quoque aquatilium animalium corpora et terrenis uescuntur et, maxime aues, in terra etiam requiescunt fetusque propagant; pars enim humoris, quae uaporaliter exhalatur, etiam super terras extenditur. ideoque, cum dixisset scriptura: educant aquae reptilia animarum uiuarum et uolatilia, inquit, super terras, addidit sane dicens: secundum firmamentum caeli, in quo potest aliquanto manifestius adparere illud, quod ante uidebatur obscurum. non enim ait ; in firmamento caeli, sicut de luminaribus, sed, uolatilia, inquit, super terras secundum firmamentum caeli. id est iuxta firmamentum caeli, quia uidelicet hoc caliginosum et humidum spatium, in quo aues uolant, illi spatio contiguum est ubi uolare non possunt, quod iam merito tranquillitatis et quietis pertinet ad firmamentum caeli. in caelo ergo uolant aues, sed in isto, quod ille psalmus etiam terrae nomine includit: propter quod caelum uocantur multis locis uolatilia caeli, non tamen in firmamento, sed secundum firmamentum.