De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Ideoque sunt etiam, qui subtilissima consideratione quinque istos manifestissimos corporis sensus secundum quattuor usitata elementa ita distinguant, ut oculos ad ignem. aures ad aerem dicant pertinere. olfaciendi autem gustandique sensum naturae humidae adtribuunt: et olfactum quidem istis exhalationibus humidis, quibus crassatur hoc spatium, in quo aues uolitant, gustatum uero istis fluxibilibus et corpulentis humoribus. nam quaecumque in ore sapiunt, ipsius oris humori commiscentur, ut sapiant, etiamsi arida cum acciperentur fuisse uideantur. ignis tamen omnia penetrat, ut motum in eis faciat. nam et humor priuatione caloris congelascit et, cum possint feruescere elementa cetera, ignis frigescere non potest; facilius quippe extinguitur, ut ignis non sit, quam frigidus manet aut fit alicuius frigidi contactu tepidior. tactus autem, qui est quintus in sensibus, terreno [*]( 1 exalatione ElPBSC sepius S 2 nuncupetur] appelletur C est] esse in ras. m. 2 R 4 sed et E 5 quicquid EiSR 6 fluuidum PRSC uaporabiliter C 9 umidae S deputatur PRSCbd 10 cap. IIII E qui. (b er.) R subtilissima E1, (s init. s. I. m. 1) R 12 ut] et E 13 olęfaciendi E, (post 1 er. e) PR 14 naturae sensum E umidae S ol#factum R quidam R1 15 exalationibus ElRS 16 gusturn E2R2C7.1 corpolentis S 17 umoribus S *oris (h er.) S 18 umori S sapiunt P 19 cap. V E 20 uraor S pribatione El 21 cetera leg. ante feruescere in S feruescere] frigescere b cetera elementa PRbd ignis frigescere] ignescere Pl 22 frigescere in ras. m. 2 R 28 frigidus] frigus E1 manet EIPi: maneat E*P2RSbd fit] sit Rbd fiat SC 24 terraeno E )

67
elemento magis congruit; proinde per totum corpus animantis, quod maxime ex terra est, quaeque tacta sentiuntur. dicunt etiam nec uideri sine igne posse aliquid nec tangi sine terra, ac per hoc elementa omnia in omnibus inesse, sed unumquodque eorum ex eo, quod amplius habet, accepisse uocabulum; ideo autem caloris priuatione, cum corpus nimie frigescit, obtundi sensum, quia motus pigrescit, qui ex calore inest corpori, dum ignis aerem et aer humida et humor terrena quaeque adficit, subtilioribus scilicet crassiora penetrantibus.

Quanto autem quidque subtilius est in natura corporali, tanto est uicinius naturae spiritali quamuis longe distante genere, quandoquidem illud corpus est, illud non est.