De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Quamquam de conuersione elementorum etiam inter ipsos, qui haec otiosa cura subtilissime perscrutati sunt, non parua quaestio est. alii enim dicunt omnia in omnia posse mutari atque conuerti; alii uero esse aliquid omnino proprium singulis perhibent elementis, quod in alterius elementi qualitatem nullo modo uertatur. unde suo loco fortasse, si dominus uoluerit, diligentius disputabimus; nunc autem, quod ad praesentem sermonem adtinet, haec commemoranda existimaui, ut intellegamus seruatum esse ordinem rerum, quo prius oportuit aquarum animalia quam terrarum creata narrare.

Et nullo modo arbitrandum est praetermissum esse in hac scriptura ullum mundi huius elementum, cum quattuor notissimis eum constare persuasum sit, quia uidetur hic caelum et aqua et terra commemorari, de aere autem taceri. consuetudo quippe nostrarum scripturarum est aut caeli et terrae nomine mundum appellare aut interdum addere et mare. aer itaque uel ad caelum pertinere intellegitur, si qua sunt in eius superioribus partibus tranquillissima et pacatissima spatia, uel ad terram propter hunc turbulentum et caliginosum locum, [*]( 1 consueuerunt bd et tamen Plb 3 umidam PR dillubii (b in u mut.) E dilui 221 .4 aliquid] aliud b 5 siderei (ei in ras. m. 2) E sideriil?1 7 cap. III E 8 hic b odiosa E1 cura] curiositate SC subtilissime El praescrutati PRSC 11 elimentis PRl 12 fortasse (fortassis bd) suo loco PRbd 18 disputauimas (m. 2 u med. in b mut. et s. I. add. ax declarabimus) E,8 ad (d s. I. m. 1) R 14 hic b commemoranda. (m er.) P 16 quo] quod El 16 post terrarum add. . natura P, quae uox er. est in R narrare (narrari d) creata PRCbd 17 Et nullo] nec ullo PRSbd 19 costare El 20 aquam et terram PIllb commemorare b tacere PRlb 21 nostrarum (no s. I. m. 1) E aut] aut vt (ut exp. m. 1) S et] aut b 22 addere (re s. I. m. 1) P 24 et pacatissima om. Pl 25 turbolentum S ) [*]( XXVIII. Ang. sect. III pars 1. ) [*]( 5 )

66
qui humida exhalatione pinguescit, quamuis et ipse saepius caeli nomine nuncupetur. ac per hoc non scriptum est: producant aquae reptilia animarum uiuarum, et producat aer uolatilia uolantia super terram, sed utrumque hoc animantium genus ex aquis productum esse narratur. quidquid ergo aquarum siue labiliter undosum et fluidum est siue uaporaliter tenuatum atque suspensum, ut illud reptilibus animarum uiuarum, hoc uolatilibus adpareat distributum, utrumque tamen humidae naturae deputetur.