De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Ac per hoc, quoniam sentire non est corporis, sed animae per corpus, licet acute disseratur secundum diuersitatem corporeorum elementorum sensus esse corporis distributos, anima tamen, cui sentiendi uis inest, cum corporea non sit, per subtilius corpus agitat uigorem sentiendi. inchoat itaque motum in omnibus sensibus a subtilitate ignis, sed non in omnibus ad idem peruenit. in uisu enim peruenit represso calore usque ad eius lucem, in auditu usque ad liquidiorem aerem calore ignis penetrat; in olfactu autem transit aerem purum et peruenit ad humidam exhalationem: unde crassior haec aura subsistit. in gustatu et hanc transit et peruenit usque ad humorem corpulentiorem: quo etiam penetrato atque [*]( 2 tacta] acta El post dicunt add. m. 2 in ras. enl E 4 aelementa P unumquodque (d 8. I. m. 1) E 6 pribatione E1 priuatione. (m er.) P nimi.e (a er.) EP nimię S 7 obtundi El 8 ignis (gn m. 2 in ras.) E umida E1 9 ten-ena (a er.) E subtilioribus El scilicet & crassiora 81 11 quique E1 subtilius El 12 est om. S 13 illut Jm. Pl 14 cap. VI E ac] ad Ex 15 diseratur ElR corpor*eorum (a er.) PR 18 subtilius Ex sentiendi id est per ignem S inchoat. Itaque S 19 motu S subtilitate Ex 20 repraesso R 22 calorem (m exp. m. 1) P calore. (m er.) S calore (a ex o m. 1) R olfacto PRl 23 ad] usque ad b umidam Ex exalationem ElSR ezaUatioiiem (t er.) P 24 gustum E2 gnstu Cb et hanc] autem b 25 umorem El corpolentiorcm S penetrato (o in ras. m. 2) E ) [*]( 5* )

68
traiecto, cum ad terrenam grauitatem peruenit, tangendi ulti-. mum sensum agit.