Nonnulli autem etiam hoc suspicati sunt tunc interiorem hominem factum, corpus autem hominis postea, cum ait scriptura: et finxit deus hominem de limo terrae, ut, quod dictum est: fecit, ad spiritum pertineat, quod autem: finxit, ad corpus, nec adtenderunt masculum et feminam nonnisi secundum corpus fieri potuisse. licet enim subtilissime disseratur ipsam mentem hominis, in qua factus est ad imaginem dei, quandam scilicet rationalem uitam, distribui in aeternae contemplationis ueritatem et in rerum temporalium [*](1 homo inmortalia factus sit PBSbd cum et inc. cap. XX E 2 ad om. PBlbd erbam 81 panuli E1 3 erbam S 4 peccata P1 ó ciuis E1 possit S illud corpus b 9 hincj huic b extitit Pb existet S exstitit Rsd 10 modo Rl 11 pietatis] pie caritatis P piae caritatis SRbd 12 successuri. Nec ipsi (sic) b 13 dona JB 14 iusto] isto iusto S 17 ciuorum El 18 reficiebantur Pb reficiabantur C corporibus om. E1 post posse add. necessariam SC 19 nunc ElPBlSbd 28 adtendunt PBlCbd nonnisi (non s. I. m. 2) E 24 subtilissimae RS 26 quadam SC rationabilem E rationali SC uita SC 27 et in] et in quandam b administratione E amministrationem PRC )
89
administrationem, atque ita fieri quasi masculum et feminam illa parte consulente, hac obtemperante: in hac tamen distributione non recte dicitur imago dei, nisi illud, quod inhaeret contemplandae incommutabili ueritati. in cuius rei figura Paulus apostolus uirum tantum dicit imaginem et gloriam dei; mulier autem, inquit, gloria uiri est itaque quamuis hoc in duobus hominibus diuersi sexus exterius secundum corpus figuratum sit, quod etiam in una hominis interius mente intellegitur, tamen et femina, quia corpore femina est, renouatur etiam ipsa in spiritu mentis suae in agnitionem dei secundum imaginem eius, qui creauit, ubi non est masculus et femina. sicut enim ab hac gratia renouationis et reformatione imaginis dei non separantur feminae, quamuis in sexu, corporis earum aliud figuratum sit, secundum quod uir solus dicitur esse imago et gloria dei, sic et in ipsa prima conditione hominis secundum id, quod et femina homo erat, habebat utique mentem suam eandemque rationalem, secundum quam ipsa quoque facta est ad imaginem dei. sed propter unitatem coniunctionis, fecit deus, inquit, hominem ad imaginem dei. ac ne quisquam putaret solum spiritum hominis factum, quamuis secundum solum spiritum fieret ad imaginem dei, fecit illum, inquit, masculum et feminam fecit illos, ut iam etiam corpus factum intellegatur. rursus ne quisquam arbitraretur ita factum, ut in homine singulari uterque sexus exprimeretur, sicut interdum nascuntur, quos androgynos
[*](6 I Cor. 11, 7 ) [*](2 hac] ac E1 optemperante S 3 illut P inheret EC ineret S contemplande R 6 inquid R itaque] ita ES 9 femina] femina est P, est er. R quia] quae bd et corp. C est c. fem. bd feminata E est om. P 10 agnitione Sd 11 eius] ei\' (d er.) R 12 enim] autem PRSbd (a. I. m. 2) E refonnatione. (m er.) P 18 sexu (s ex n m. 2) E 14 secundum] propter PRbd solus uir S 15 gloria. (m er.) E 17 itaque S rationalem E1 19 inquid P 22 inquit illum 810 fecit illos om. bd 28 rursum PRlbd 24 facta » 25 post nascuntur add. homines SC androginos E androgenos S ) 90
uocant, ostendit se singularem numerum propter coniunctionis unitatem posuisse et quod de uiro mulier facta est, sicut postea manifestabitur, cum id, quod hic breuiter dictum est, diligentius coeperit explicari; et ideo pluralem numerum continuo subiecit dicens: fecit eos et benedixit eos. sed, ut iam dixi, diligentius in consequenti scriptura de hominis creatione requiremus.