De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Quomodo autem inmortalis factus sit homo et acceperit ad escam cum aliis animalibus herbam pabuli ferentem semen et lignum fructiferum et herbam uiridem, difficile est dicere. si enim peccato mortalis effectus est, utique ante peccatum non indigebat talibus cibis. neque enim posset corpus illud fame corrumpi. nam illud, quod dictum est: crescite et multiplicamini et inplete terram, quamquam nisi per concubitum maris et feminae fieri non posse uideatur — unde hinc quoque mortalium corporum existit indicium — potest tamen dici alium modum esse potuisse in corporibus inmortalibus, ut solo pietatis adfectu nulla corruptionis concupiscentia filii nascerentur, nec mortuis parentibus successuri nec ipsi morituri, donec terra inmortalibus hominibus inpleretur, ac sic instituto iusto et sancto populo, qualem post resurrectionem futurum credimus, nascendi etiam modus fieret: potest quidem dici et, quomodo dicatur, alia consideratio est; sed non etiam hoc quisquam dicere audebit ciborum indigentiam, quibus reficiantur, nisi mortalibus corporibus esse posse.