De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Nunc aduertendum est, quod, posteaquam dixit: et sic est factum, statim subiecit: et uidit deus omnia, quae fecit, et ecce bona ualde, ubi intellegitur potestas et facultas ipsa data naturae humanae sumendi ad escam pabulum agri et fructus ligni. ad hoc enim intulit: et sic est factum, quod ab illo loco inchoauerat, ubi ait: et dixit deus: ecce dedi uobis pabulum seminale et cetera. nam si ad omnia, quae supra dicta sunt, rettulerimus, quod ait: et sic est factum, consequens erit, ut fateamur etiam creuisse illos iam et multiplicatos inpleuisse terram in eodem sexto die, quod eadem scriptura testante post multos annos factum inuenimus. quapropter, cum data esset facultas haec edendi, et hoc deo dicente homo cognouisset, dicitur: et sic est factum, in hoc utique, quod deo dicente homo cognouit. nam si id etiam tunc egisset, id est in escam illa, quae data sunt, etiam uescendo adsumsisset, seruaretur illa consuetudo scripturae, ut, posteaquam dictum est: et sic est factum, quod ad exprimendam praecedentem cognitionem pertinet, deinde inferretur etiam ipsa operatio ac diceretur: et acceperunt et [*]( 1 ostendit se] ostendisse R se om. El 8 manifestatur EPRSC ljiil (h m. 1 exp.) E brebiter El 4 explicare EXC 6 dixij dixi si 8. l. m. 2 E in s. l. P 8 animaduertendum b 9 factum est Sbd 10 pr. et om. Pl 13 inchoaberat P1 14 uos b pauulum Ex seminalem E etc. bd si] et si PBI G 15 dicta bis pos. S ret- tulerimus Eretulerimus PRSbd 16 confiteamur PRSbd creauisse E 19 haec facultas PRSbd aedendi E 20 deo om. El cognouisse (s. I. m. 2 af set) E factum est S 22 esca. (m cr.) R quae (q s. l, m. 1) R 23 assumsisset Pd assumpsisset SRb 25 ad s. I. m. 1 P 26 ferretur 81 )

91
ederunt. poterat enim ita dici, etiamsi non rursus nominaretur deus, sicut illo loco, posteaquam dictum est: congregetur aqua, quae est sub caelo, in congregationem unam, et adpareat arida, subinfertur: et sic est factum, ac deinde non dicitur: et fecit deus, sed tamen ita repetitur: et congregata est aqua in congregationem suam et cetera.