De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Hic etiam illud non est praetereundum, quia, cum dixisset: ad imaginem nostram, statim subiunxit: et habeat potestatem piscium maris et uolatilium caeli et ceterorum animalium rationis expertium, ut uidelicet intellegamus in eo factum hominem ad imaginem dei, in quo inrationalibus animantibus antecellit. id autem est ipsa ratio uel mens uel intellegentia uel si quo alio uocabulo commodius appellatur. unde et apostolus dicit: renouamini in spiritu mentis uestrae et induite nouum hominem, qui renouatur in agnitionem dei secundum imaginem eius, qui creauit eum, satis ostendens, ubi sit homo creatus ad imaginem dei, quia non corporis liniamentis, sed forma quadam intellegibili mentis inluminatae.

Ac per hoc, sicut in illa prima luce, si eo nomine recte intellegitur facta lux intellectualis particeps aeternae atque incommutabilis sapientiae dei, non dictum est: et sic est factum, ut deinde repeteretur: et fecit deus, quia, sicut iam, quantum potuimus, disseruimus, non fiebat cognitio aliqua uerbi dei in prima creatura, ut post eam cognitionem inferius crearetur, quod in eo uerbo creabatur, sed ipsa primo creabatur lux, in qua fieret cognitio uerbi dei, per quod creabatur, atque ipsa cognitio illi esset ab informitate sua conuerti ad formantem deum et creari atque formari, postea uero in ceteris creaturis dicitur: et sic est factum, ubi significatur [*]( 12 Ephes. 4, 23. 24 13 Col. 3, 10 ) [*]( 3 accipiamus deum b õ pretereundum S 6 dixiset R 8 animantium S racionis R cum ut inc. cap. XVIIII E 9 in om. b inrationabilibus PR 11 uocauulo E1 12 in om. Sb 14 agnitione PRSCb 16 corporeis bd lineamentis d quadam forma bd . 17 intellegibilis J>2RC inluminatae El 19 participes E1 particep§8 Rl 21 ut] et El 23 postefr (ea exp. m. 1) S ea El 24 prima PRd 26 est (*. I. m. 2 add. at esset) E 28 ceteris] creaeris El )

87
in illa luce, hoc est in intellectuali creatura, prius facta uerbi cognitio, ac deinde, cum dicitur: et fecit deus, ipsius creaturae genus fieri demonstratur, quod in uerbo dei dictum erat, ut fieret: hoc et in hominis conditione seruatur; dixit enim deus: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et cetera. ac deinde non dicitur: et sic est factum, sed iam subinfertur: et fecit deus hominem ad imaginem dei, quia et ipsa natura scilicet intellectualis est sicut illa lux, et propterea hoc est ei fieri, quod est agnoscere uerbum dei, per quod fit.

Nam si diceretur: et sic est factum, et postea subinferretur: et fecit deus, quasi primo factum intellegeretur in cognitione rationalis creaturae ac deinde in aliqua creatura, quae rationalis non esset; quia uero et ista rationalis creatura est, et ipsa eadem agnitione perfecta est. sicut enim post lapsum peccati homo in agnitione dei renouatur secundum imaginem eius, qui creauit eum, ita in ipsa agnitione creatus est, antequam delicto ueterasceret, unde rursus in eadem agnitione renouaretur. quae autem non in ea cognitione creata sunt, quia siue corpora siue inrationales animae creabantur, primo facta est in creatura intellectuali cognitio eorum a uerbo, quo dictum est, ut fierent, propter quam cognitionem primo dicebatur: et sic est factum, ut ostenderetur facta ipsa cognitio in ea natura, quae hoc in uerbo dei ante cognoscere poterat; ac deinde fiebant ipsae corporales et inrationales creaturae, propter quod deinceps addebatur: et fecit deus. [*]( o 1 in alt. om. ES 4 condition* (cort. M. 2) P 5 imaginem et om. b 6 et cetera] etc. bd 8 et intellectualis C 9 et illa b ei om. S 11 si] et si Pb & er. R dicetur El subinferetur 81 12 primo] prius PRbd 13 ac er. R 14 rationabilis PBl ista] ipsa PRbd creatura rationalis b 15 post eadem 8. I. add. m 1 & E cognitione PRbd 16 labsQ P 18 ueteresceret EPRSC rursum bd 19 cognitione] agnitiono C 20 corpora (s. I. m. 2 ai creatura) E creatura in ras. m. 2 R inrationabiles P 22 uerbo dei b quo) quod EClb 24 ante] antequam esset b 25 corporalis 221 et om. b inrationabiles PR 26 deinceps ex deincepus Pl )

88