De Genesi Ad Litteram
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Non frustra etiam lectorem mouet, utrumne passim et [*]( 1 humana cura bd 2 propriae PIRSt 3 quidem] 8 quidg b 4 speciali (i tn. 1 sup. e) P 6 adtendere ElS 9 stiliones Pfi stelliones bd 11 uocabulum b 12 addit PBbd 15 proprie (propriae R propri»e PS) significata PRSbd 16 quicquid E28 17 ungibus P seuit SC 19 lacerat E1 de om. PRSbd 20 quadruped*um (i er.) E ipsa E1 21 nomen S omnem P 22 conpraehendi ElPR 23 uocauulum El 26 nomina] omnia C hoc] hoc libro S 26 speciali] spiritali b loquendi om. 81 27 cottidiano El 28 cap. XII E )
An quia haec ita exorta sunt, ut ex eis alia nascerentur et originis formam successione seruarent, ideo dicuntur secundum genus propter propagationem prolis, qua permansura creabantur? sed cur de lignis et herbis non solum dicitur: secundum genus, uerum etiam secundum similitudinem, cum et animalia siue aquarum siue terrarum secundum similitudinem suam generent? an, quia genus sequitur similitudo, noluit eam ubique repetere ? nam et semen non ubique repetiuit, cum tam herbis et lignis insit quam animalibus etsi non omnibus. obseruatum est enim quaedam ita nasci ex aquis uel terra, ut sexus eis nullus sit, et ideo semen eorum [*]( 8 cf. Sap. 8, 1 12 Gen. 1, 21 ) [*]( 1 fortuitu E*RlSCb 2 prima b narrarentur PRC 4 infernus P 5 esset] est (in ras. m. 2) R 7 aeterna] est aeterna El sapiencia R 8 attingit E 9 suabiter P inquipit Ex de lignis C 10 terraena E1 12 coetos ER caetos 80 coetus P1 14 aqaae (e sup. exp. m add. tll. 1) P 14 eorum] suum S 15 pinnatum ElPRl 16 alie S 18 genus suum SC propter om. S 19 creabantur (corr. tll. 1 ex credebantur) P creabantur (pr. a 8. I. m. 1) R herbis et lignis bd erbis S 23 noluit b ubique (b ex t) E repetibit P 24 insint P insit (t in ras. m. 2) R quam] quae E1 25 quedam R )
Cur ergo et de homine non ita dictum est: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram secundum genus, cum et hominis propago manifesta sit? an quia non ita deus fecerat hominem, ut moreretur, si praeceptum seruare uoluisset, et ideo non erat necessarius decessori successor? sed post peccatum conparatus est pecoribus insensatis et similis factus est eis, ut iam filii saeculi huius generent et generentur, quo , possit mortalium genus seruata successione subsistere. quid sibi ergo uult post hominem factum illa benedictio: crescite et multiplicamini et inplete terram, quod utique generando fieri posset? an nihil hinc temere dicendum, donec ad eum scripturae locum perueniamus, ubi diligentius ista requirenda atque tractanda sunt? potest enim nunc fortasse sufficere propterea de homine non dictum esse: secundum genus, quia unus fiebat, de quo etiam femina facta est. non enim multa genera hominum, sicut herbarum, lignorum, piscium, uolatilium, serpentium, pecorum, bestiarum, ut sic dictum accipiamus: secundum genus, ac si diceretur generatim, ut inter se similia atque ad unam originem seminis pertinentia distinguerentur a ceteris.