De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Item quaeritur, quid tantum aquarum animalia de creatore meruerint, ut sola benedicerentur sicut homines. nam et ipsa benedixit deus dicens: crescite et multiplicamini [*]( 11 cf. Ps. 48, 13 14 Gen. 1, 22 ) [*]( 3 succedentium de succedentibus b decedentibus (de sup. exp. suc m. 1) P 4 semelj seih eorum C post uel fin. lit. 2 litt. R 9 seruare Rl 10 decessore Pb decessori (i ex e m. 1) B post] propter 8 11 pecoribus] iuflitis C 13 possint E1 14 uult ergo Sb 15 ge««nerando P 16 fieri posset generando PRbd an] ad JE1 28 accipiamus (a alt. s. I. m. 1) R si] sic E 26 cap. XIII E queritur R 27 meruerunt S )

79
et inplete aquas maris, et uolatilia multiplicentur super terram. an in uno genere creaturae dicendum fuit, ut in ceteris consequenter intellegeretur, quae generationibus crescunt? prius ergo diceretur in eo, quod primum tale creatum est, in herba scilicet atque ligno. an forte quae nullum haberent propagandae prolis adfectum ac sine ullo sensu generarent indigna iudicauit illis benedictionis uerbis: crescite et multiplicamini, ubi autem talis inesset adfectus, ibi primum hoc dixit, ut in terrenis animalibus etiam non dictum intellegeretur ? necessarium autem fuit hoc in homine repetere, ne quisquam diceret in officio gignendi filios ullum esse peccatum, sicut est in libidine siue fornicandi sine ipso coniugio inmoderatius abutendi.