Et dixit deus: educat terra animam uiuam secundum genus: quadrupedia et reptilia et bestias terrae secundum genus et pecora secundum genus. et factum est sic. et fecit deus bestias terrae [*](1 Pe. 148, 8 23 Gen. 1, 24. 25 e ) [*]( 1 in] et in b 2 glaties SR prouidentia diuina b 6 ge»«rabant (ne er.) E 7 poena (e 8. I. m. 1) E aeream b 9 saltim SC spacia R atque puriora add. in mg. inf. m. 1; ra in ras. m. 2 R 10 permissa (a in ras. m. 2) R permissi Pbd il transgresstonbus (i er.) E 13 adcommodatior E1 quod nunc PRd quod om. E1 16 porrecta b 16 producta PRSbd 17 tenis J21 alitUS EI PRSG eiusdem S 18 infime S infirmae PRl et] ac PRSbd 20 aggrauate b distillant E2RSbd 21 inaluescunt Et 26 et factum — 75,2 genus om. b )
75
secundum genus et pecora secundum genus et omnia reptilia terrae secundum genus. et uidit deus, quia bona sunt. iam nunc consequens erat, ut alteram partem, quae proprie terra dicitur, infimi huius loci. quem totum cum omnibus abyssis et nebuloso aere uniuersaliter uocabulo terrae alibi scriptura conplectitur, ornaret animalibus suis. et manifesta quidem sunt animalium genera, quae in uerbo dei terra produxit. sed quia saepe nomine pecorum uel nomine bestiarum animalia omnia rationis expertia solent intellegi, merito quaeritur, quas nunc proprie bestias et quae pecora dicat. et repentia quidem siue reptilia terrena non est dubitandum quod omnes serpentes intellegi uoluit, quamquam et bestiae dici possint; pecorum autem nomen non usitate serpentibus conuenit. rursum leonibus et pardis et tigridibus et lupis et uulpibus, canibus etiam et simiis atque id genus ceteris usitate conuenit uocabulum bestiarum. pecorum autem nomen his animalibus adcommodatius aptari solet, quae sunt in usu hominum, siue adiuuandis laboribus, ut boues et equi et si qua talia, siue ad lanicium uel ad uescendum, ut oues et sues.
Quid ergo sunt quadrupedia? quamquam enim haec omnia praeter quaedam serpentia quattuor pedibus gradiantur, nisi tamen hoc nomine proprie quaedam uellet intellegi, non utique hic etiam quadrupedia nominaret, quamuis de his in repetitione tacuerit. an cerui et damae et onagri et apri — quia neque illis bestiis, ubi leones sunt, coniungi possunt; similes [*](1 et pecora—genus in mg. m. 1 R omnia reptiliaj aolatilia PR 4 quem 8 propria S propria PR terra; (e er.) P 5 abyssis (j m. 1 ex i) E uocauulo E1 6 conplectitur El 8 sepe SRC 10 queritur R propri.e PS propriae R post quae add. 8. I. m. 1 ID nunc R,EJ2 pecjpecora 15 dicat et repentia (sic) b 11 repti»*a (corr. m. 1) R repta S 12 repentes Rb 13 possunt S usitatae E\'iPl 14 rursum ex saraum m. 1 E tigribus EJ28 16 usitat.e E 17 adcommodatius ElSl usum (m exp. m. 1) P 18 adiubandis El 19 lanitium EPSC lanicium R lanificium bd; cf. Rdnsch Itala p. 31 21 preter S 22 proprio nomine b propriae PlRS 24 damulae E2 dammuli PR dammulae C damme S damule bd )
76
enim sunt illis pecoribus neque tamen sub cura humana sunt — proprie quadrupedia nuncupata sunt, quasi reliqua essent haec animalia, quibus ista appellatio generalis quidem cum multis propter numerum pedum, sed tamen speciali significatione tribueretur? an, quia ter dixit: secundum genus, tria quaedam genera nos inuitat adtendere? primo secundum genus quadrupedia et reptilia: ubi arbitror significatum, quae quadrupedia dixerit, scilicet quae in genere sunt reptilium, sicut sunt lacerti, steliones et si quid huiusmodi est. ideoque in repetitione quadrupedum nomen non iterauit, quia reptilium uocabulo fortasse conplexus est: unde ibi non simpliciter ait: reptilia, sed addidit: omnia reptilia terrae; ideo terrae, quia sunt et aquarum, et ideo omnia, ut illic intellegantur, quae quattuor etiam pedibus nituntur, quae superius quadrupedum nomine significata proprie sunt. bestias autem, de quibus item ait: secundum genus, quidquid ore aut etiam unguibus saeuit exceptis serpentibus. pecora uero, de quibus tertio ait: secundum genus, quae neutra ui lacerant, sed aut de cornibus aut ne hoc quidem. praedixi enim et quadrupedum nomen quam late pateat ipso pedum numero facile agnosci et nomine pecorum uel bestiarum omne inrationale animal aliquando conprehendi. sed etiam ferarum uocabulum solet in latina lingua tantumdem ualere; non ideo tamen neglegenda fuit consideratio, quomodo possint haec nomina, quae non frustra in hoc scripturarum loco posita sunt, etiam speciali distinctione discerni, quod in usu loquendi cotidiano facile animaduerti potest.