De Genesi Ad Litteram
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Quaeri etiam solet, utrum caeli luminaria ista conspicua. id est sol et luna et stellae, aequaliter fulgeant, sed, quod diuersis interuallis distent a terra, propterea diuersa claritate magis minusque nostris oculis adpareant. et de luna quidem qui haec dicunt, non dubitant eam minus lucere quam solem, a quo etiam perhibent inlustrari. multas autem stellas uel aequales soli uel etiam maiores audent dicere, sed longius positas paruas uideri. et nobis quidem potest fortasse sufficere. quoquo modo se ista res habeat, artifice deo condita sidera. quamquam teneamus auctoritate apostolica dictum: alia gloria solis et alia gloria lunae etalia gloria stellarum; stella enim ab stella differt in gloria. sed quia possunt adhuc dicere. etiamsi non resistant apostolo: differunt quidem in gloria. sed ad oculos terrenorum, aut, quia hoc propter resurgentium similitudinem dicebat apostolus, qui non utique ad oculos aliter erunt et in se aliter, differunt quidem et in se ipsis sidera in gloria, sed tamen nonnulla sunt etiam sole maiora, ipsi uiderint, quemadmodum soli tam magnum tribuant principatum. ut eum radiis suis quasdam stellas et eas quidem principales, quibus amplius subplicant isti quam ceteris, et tenere dicant et retro agere a cursu proprio. non enim fit uerisimile [*]( 2 Ps. 135, 8. 9 14 I Cor. 15, 41 . ) [*]( 1 arcim El archin IPPBS 3 a quartfi decima J21 numerari ElS 5 cap. XI E 6 quod om. b 7 distenta S 8 minusque] minusquod S \'appareant (n s. I. m. 1) S 9 hoc S minus eam PRSbd solem] solet E 10 illustari b autem] etiam in ras. m. 2 R 12 paruas] possint S 13 quoquo] qui quoquo b artifice] scimus artifice b 15 pr. et om. EPJRbd 16 ab] a b 17 resistunt S 18 terraenorum R resurrectionum S 19 qui] quia P 20 aliter. Differunt (sic!) b 22 quemammodum P1 tam magnum soli S 24 amplius isti quam ceteris supplicant PRSbd suplicant EP temere (8. I. m. 2 supra me scr. ne) E 25 a om. E )
Sed dicant quod uolunt de caelo alieni a patre, qui est in caelis; nobis autem de interuallis et magnitudine siderum subtilius aliquid quaerere talique inquisitioni rebus grauioribus et melioribus tempus necessarium inpendere non expedit nec congruit. et melius credimus esse ea ceteris maiora luminaria, quae sancta scriptura ita commendat: et fecit deus duo luminaria magna, quae tamen non sunt aequalia. nam consequenter dicit, cum ea ceteris praeposuerit, inter se ipsa litfen\'e. ait enim: luminare maius in inchoationem diei et luminare minus in inchoationem noctis. certe enim uel hoc concedent oculis nostris, ut ea manifestum sit amplius . ceteris lucere super terram nec diem clarere nisi luce solis nec noctem tot stellis adparentibus ita lucere, si luna desit, quemadmodum praesentia illius inlustratur.