De Genesi Ad Litteram
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Qualis etiam luna facta sit, multi loquacissime inquirunt. atque utinam inquirentes loquantur ac non potius docere conantes! dicunt enim ideo plenam factam, quia non decebat, ut deus inperfectum aliquid illo die faceret in sideribus, quo scriptum est, quod facta sint sidera. qui autem resistunt, dicunt: ipsa ergo debuit prima luna dici, non quarta decima; quis enim incipit ita numerare? ego autem medius inter istos ita sum, ut neutrum adseram, sed plane dicam, siue primam siue plenam lunam deus fecerit, fecisse perfectam. ipsarum enim naturarum est deus auctor et conditor. omnis autem res quidquid progressu naturali per tempora congrua quodammodo prodit atque explicat etiam ante continebat occultum, si non specie uel mole corporis, ui tamen et ratione naturae. nisi forte arbor, quae per hiemem pomis uacua foliisque nudata est, tunc inperfecta dicenda est, aut uero in primordiis etiam suis, cum adhuc nullum fructum dedisset, inperfecta erat illa natura. quod non tantum de arbore, sed nec de ipso eius semine recte diceretur, ubi omnia, quae progressu temporis quodammodo procedunt, modis inuisibilibus latent. quamquam si aliquid deus inperfectum fecisse diceretur, quod deinde ipse perficeret, quid reprehensionis haberet ista sententia? iure autem displiceret, si id. quod ab illo inchoatum esset, ab alio perfectum esse diceretur.
Qui ergo de terra non queruntur, quam fecit deus, cum in principio fecit caelum et terram, quia inuisibilis erat et inconposita et postea tertia die conspicua redditur atque [*]( 3 cap. X E 6 quo] quod El 7 est onl. b sunt b 8 debuit ergo S 9 inquipit El enumerare Sbd 10 adseram E1 11 perfectum E1 13 quicquid E2SR progressu (u iłJ ras. m. 2) B 14 etsi EJPRSbd 15 ui] sui RIPbd et om. R\'bd 20 quae] q; R 22 fecisse (i sup. e m. 1) P 23 repraehensionis EPR sentencia R sentia-E1 24 esset] esse S 25 diceretur (dicerentur P) esse perfectum PRSbd 26 quid S quaeruntur EPR1 27 ante caelum add. deus PRSbd terra E1 incomposita EPbd 28 tertio PRSbd componitur EPRbd )
Non desunt tamen, qui non eo se arbitrari dicunt lunam primitus a deo quartam decimam factam, quia plena facta credenda est, sed quia in scripturis dei uerba sic habent: lunam factam in inchoationem noctis; tunc autem noctis exordio uidetur, cum plena est, alias uero et per diem incipit uideri ante plenitudinem et in progressu noctis tanto ampliore quanto minuitur. sed qui per inchoationem noctis non intellegit nisi principatum — nam et graecum uerbum hoc magis [*]( 22 Ps. 135, 9 ) [*]( 1 tenebras de luna PR 3 materiam rebus] res b 4 distributionem ElPl distributionem R 5 uidere S 6 rutunditate El cornibulato P corniculato (nicu in ras. m. 2) R 7 inquipiens El 8 crescet PlR 9 adcenditur S 10 sperulae ER sphernlae PS spęrulę b partem (rtem 111. 2 in ras.) E 11 conuertet S quod in ras. m. 2 E 12 ad om. b fit] fecit S 14 sij cum S sol b 16 totam S inlustrata P1 17 possit (t a. I. m. 1) P 18 illuminatur d 23 inquipiunt E1 24 anpliore S 25 minuetur S 26 et hoc b magis hoc S )