De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

De fatis autem qualeslibet eorum argutias et quasi [*](16 Gen. 1, 16 ) [*]( 3 adserunt El solo R 4 ista PRd signa] singula S 5 proseptem hibent S 8 factorum ES deuiis S deui (septem exp. m. 2) E suapicuntur P1 9 tribue (fin. iters.) R 14 necessarium tempus PRSbd non] nec PMSbd 15 congruet S ea esse PRSbd 16 et om. EPR 17 magna luminaria EPRb; sed cf. pag. 51, 15 aequalia (e 8. I. m. 1) E 19 differe El inchoatione S 20 inchoationeip (m exp. m. 1) S 21 concedat b manifesta S 22 caeteris R clarere] clarere super terram S 24 quemammodum PlR inlustratur El 25 cap. XII E fa.tis B post autem add. siderum bd qualeslibet Et argutias] angustias PRl, in marg. b )

60
de mathesi documentorum experimenta, quae illi ἀποτελέσματα uocant, omnino a nostrae fidei sanitate respuamus; talibus enim disputationibus etiam orandi causas nobis auferre conantur et inpia peruersitate in malis factis, quae rectissime reprehenduntur, ingerunt accusandum potius deum auctorem siderum quam hominem scelerum. sed quod animae nostrae non sint natura corporibus ne quidem caelestibus subditae, audiant et philosophos suos; quia uero terrenis corporibus illa corpora superiora non ad ea, quae ipsi tractant, potentiora sunt, uel hinc aliquando cognoscant, quia, cum multa corpora diuersorum generum, uel animantium uel herbarum et arbustorum, uno simul puncto temporis seminentur unoque puncto temporis innumerabiliter multa nascantur, non tantum diuersis, sed etiam isdem terrarum locis tantae sunt uarietates in progressibus, in actibus et passionibus eorum, ut uere isti, sicut dicitur, perdant sidera, si ista considerent.

Quid autem insulsius et hebetius quam, cum istis rebus conuincuntur, dicere ad solos homines sibi subiciendos fatalem stellarum pertinere rationem? in quibus tamen etiam ipsi de geminis conuincuntur, quorum diuerse uiuentium, diuerse felicium uel infelicium diuerseque morientium easdem plerumque constellationes accipiunt, quia, etsi interfuit aliquid, cum de utero funderentur, in nonnullis tamen tantum interest, quantum [*]( 19 cf. Gen. 25, 25 ) [*]( 1 matesi P om. ES eras. in R experimentum Pb experimenta (a in ras.) R apotelesmata ESb apotelismata P aputuelesmata (tueles m. 2 in ras. quae in mg. add. ai apotelesmata) R 2 nostre S respuimus S 4 impia E 5 repraehenduntur ER accusandum] ad causandum (in mg. at accusandtt) b 6 hominum scelera b scelerum] scelerum commissorum S 7 sit El nature (e in ras. m. 2) R nec Eb subdite S 8 philosphos S suos (s init. s. I. m. 1) S quia] quid Rl 10 quia om. PRi 12 unoquoque R 14 hiadem EPR iisdem bd tante R progressibus] professipyjbus (oni exp. m. 1) E 15 possessionibm PRl uere isti] uesti S 16 considerantd 17 quam om. E1 18 sibi om. b subitiendos R 19 ipsis SR2 20 gminis El diuersae ESPR uiuorum PR diuersae EPR 21 uel infelicium om. Pl diuersaeque EPRS 23 in om. El )

61
ab istis conprehendi conputatione non possit. manus sequentis Iacob, dum nascerentur, inuenta est pedem fratris praecedentis tenens; usque adeo sic nati sunt, quasi unus infans in duplum prolixior nasci uideretur. horum certe constellationes, quas appellant, nullo modo dispares esse potuerunt. quid ergo uanius, quam ut illas constellationes intuens mathematicus ad eundem horoscopum, ad eandem lunam diceret unum eorum a matre dilectum, alterum non dilectum? si enim aliud diceret, falsum profecto diceret; si autem hoc diceret, uerum quidem, sed non secundum suorum librorum ineptas cantiunculas diceret. quodsi huic historiae, quia de nostris profertur, nolunt credere, numquid et naturam rerum delere possunt? cum ergo se minime falli dicant, si horam conceptionis inuenerint, saltem sicut homines non dedignentur conceptum considerare geminorum.

Ideoque fatendum est, quando ab istis uera dicuntur, instinctu quodam occultissimo dici, quem nescientes humanae mentes patiuntur. quod cum ad decipiendos homines fit, spirituum seductorum operatio est: quibus quaedam uera de temporalibus rebus nosse permittitur partim subtilioris sensus acumine, quia corporibus subtilioribus uigent, partim experientia callidiore propter tam magnam longitudinem uitae, partim sanctis angelis, quod ipsi ab omnipotente deo discunt, etiam iussu eius sibi reuelantibus, qui merita humana occultissimae iustitiae sinceritate distribuit. aliquando autem idem nefandi spiritus etiam quae ipsi facturi sunt uelut diuinando praedicunt. quapropter [*](1 conpraehendi ER posset b 2 nascerentur (n fin. s. I. m. 1) E 5 esse] se P poterunt Pb potuerunt (pr. u in ras. m. 2) R 7 oroscopum Ex ad] et ad b matre] mare Ex 9 uerum] et uerum S 10 canticulas S 11 storiae El proferuntur P 13 horam (h in ras. m. 2) R saltim PSR1 14 hominis Rl 16 cap. XIII E stinctu Rl 17 mentis PR 18 spiritum ElS 19 operatio est (o est in ras. m. 2) E uero P 20 rebus om. P1 permittunt P permittuntur b promittitur R partim] partim quia Sbd 21 ante quia add. partim bd subtilibus ES partim-partim in mg. inf. m. 1 R 22 partem R a sanctis b 24 occultissime PS 25 iidem d 26 ipsi quae S sunt om. P1 uelud S praedicunt (aup. u m. 2 add. ai a) E predicunt P qujapropter (i del. tn. 1) P)

62
bono christiano siue mathematici siue quilibet inpie diuinantium, maxime dicentes uera, cauendi sunt, ne consortio daemoniorum animam deceptam pacto quodam societatis inretiant.