De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Illud autem, quod dictum est: et sint in signa et in tempora et in dies et in annos, quis non uideat, quam obscure positum sit quarto die coepisse tempora, quasi [*](24 Gen. I, 14 ) [*]( 3 haerbae R 4 ista PBSbd fixa PRSbd 6 aluuntur E 8 aquis (a s. I. m. 1) P1 9 atribati E 10 nisibilibus 221 11 prius caelam PRSbd 12 ornandum Rbd 18 suis. Quarto (sic distinguit) b 15 inducantur M1 16 quietae E1 17 reparatur b 18 propter uicissitndinem om. E1 19 poterentur Pl ante non s. I. m. 2 add. ut E non S1 21 etiam est b etiam nocturna PRSbd quidam P1 2stemperarentur PRi 24 c. VIlli E infin.om.PRSbd 25etinannoset in dies E in ante annos om. S 26 obscura PR )

54
superius triduum sine tempore praeterire potuerit? quis igitur animo penetrat. quomodo illi tres dies transierunt, antequam inciperent tempora, quae quarto die dicuntur incipere, uel utrum omnino transierint dies illi? an circa speciem factae rei dies appellatus sit et circa priuationem nox? ut nondum specie formata materia nox dicta sit, unde formanda erant cetera, sicut potest quamuis in rebus formatis intellegi tamen ex ipsa mutabilitate informitas materiae; non enim spatiis uel locorum quasi remotior uel temporum quasi anterior discerni potest. an potius in ipsa re facta atque formata eadem mutabilitas, hoc est deficiendi, ut ita dixerim, possit bilitas, nox appellata sit, quia inest rebus factis, etiamsi non mutentur. posse mutari? uespera autem et mane non quasi per temporis praeteritionem et aduentum, sed per quendam terminum, quo intellegitur, quousque sit naturae proprie modus. unde sit naturae alterius consequenter exordium? an aliqua alia ratio sit horum uerborum diligentius uestiganda?

Quis in tantum secretum facile inrumpat et quae signa dicat, cum dicit de sideribus: et sint in signa? neque enim illa dicit, quae obseruare uanitatis est, sed utique utilia et huius uitae usibus necessaria, quae uel nautae obseruant in gubernando uel omnes homines ad praeuidendas aeris qualitates per aestatem et hiemem et autumnalem uernalemque temperiem. et nimirum haec uocat tempora, quae per sidera fiunt, non spatia morarum, sed uicissitudines adfectionum caeli huius. nam si aliquis uel corporalis uel spiritalis motus conditionem istorum luminarium praecessit, ut aliquid a futura expectatione per praesens in praeteritum traiceret, sine [*]( 1 tridum E igitur] ergo bd 2 penetret b transierint EaPaRbd transire potuerint S 3 inquiperent Et 5 ait] est S pribationera El nox] nos E1 6 nox] nos El 7 formatis (ati in ras.) R tamenJ cQ b 8 ex] in PSbd ex (in ras.) R mutabilitatem El 10 refecta 81 12 rebus] in rebus Pb, (in eras.) R 13 uesperae S 15 quod S propriae PRSb proprius d 18 inrumpat El 20 et om. PRlb 22 homines omnes E puidendos b aeris om. S 23 hiaemem R 24 nemiram Pl uocat 2J1 25 uicissitudine P 28 traiecerit S )

55
tempore esse non potuit. et quis obtineat non fuisse nisi ab exordio siderum conditorum? sed certae horae et dies et anni, quos usitate nouimus, non fierent nisi motibus siderum. itaque si hoc modo intellegamus tempora, dies et annos, ut articulos quosdam, quos per horologia conputamus, uel in caelo notissimos, cum ab oriente usque in meridianam altitudinem sol insurgit atque inde rursus usque in occidentem uergit, ut possit deinceps aduerti uel lunam uel aliquod sidus ab oriente statim post occasum solis emergere, quod item cum ad meridianam caeli uenerit altitudinem, medium noctis indicet, tunc scilicet occasurum, cum sole redeunte fit mane; dies autem totos solis ab oriente usque ad occidentem circuitus; annos uero uel istos usitatos solis anfractus, non cum ad orientem, quod cotidie facit, sed cum ad eadem loca siderum redit - quod non facit nisi peractis trecentis sexaginta quinque diebus et sex horis, id est quadrante totius diei, quae pars quater ducta cogit interponi unum diem, quod Romani bissextum uocant, ut ad eundem circuitum redeatur, uel etiam maiores et occultiores annos; nam conpletis aliorum siderum spatiis maiores anni fieri dicuntur —: si ergo ita intellegamus tempora, dies, annos, nemo dubitat haec sideribus et luminaribus fieri. ita enim positum est, ut incertum sit, utrum ad omnia sidera pertineat, quod dictum est: sint in signa et in tempora et in dies et in annos. [*](1 quid (s. I. m. 2 at s) E optineat EP 2 sed certae] secutę S certe EP ore El 3 usitat»e (a er.) P fierint d nisi El 4 itaque om. Bl si hoc in ras. R dies] et dies S et annos una. S 5 ante articulos add. tempora bd, m. 2 add. id est sicut R orologia ElSl computamus E 6 notissimos] notamus S 7 insurgit (it ex & m. 1) S 8 uergit (it ex & m. 1) S luna PRSbd 9 sydus S 10 meridianam] mediam E*PBSbd 11 occursurum P1 12 totos E1. in ras. R totus S occidentem] orientem E\'-Pld 13 istos om. S anfractõs SIB! amfractus b 14 cottidie ES lo trecentos PlB 16 sexj tribus S oris B 17 pars s. I. m. 1 B 18 bisextum b eundem] eum P1 19 completis Eb 21 ante annos add. et E2Sbd dubitat a(t in ras.) R 24 in tempora] tempora ElPBlbd et in dies] et dies ElB1 in ante annos om. S )
56
an signa et tempora ad cetera, dies uero et anni ad solem tantummodo.