De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Et dixit deus: fiant luminaria in firmamento caeli, sic ut luceant super terram in inchoationem diei et noctis et ut diuidant inter diem et noctem, et sint in signa et in tempora et in dies et in annos; et sint in splendorem in firmamento caeli, sic ut luceant super terram. et factum est sic. et fecit deus duo luminaria magna, luminare maius in inchoationem diei et luminare minus in inchoationem noctis, et stellas: et posuit ea deus in firmamento caeli. sic ut luceant super terram et ut sint in inchoationem diei et noctis et ut diuidant inter lucem et tenebras. et M uidit deus, quia bonum est. et facta est uespera, et factum est mane dies quartus. in hoc quarto die quaerendum est, quid sibi uelit ista ordinatio, ut prius uel fierent uel secernerentur aqua et terra priusque terra germinaret, quam in caelo sidera fierent. neque enim possumus dicere electa esse quaeque meliora, quibus dierum series ita distingueretur, ut finis et medium maxime. ornatius eminerent; [*](9 Gen. 1. 14-19 ) [*](1 quedam R om. El creaturaip (m exp. m. 1) R 4 illis s. I. m. 1 R 10 sicut SR2 ut bd luceat El 11 ut om. S 12 in ante temp. om. EPSbd in dies] dies E in annos] annos ES 13 splendore E splendore» R sic ut] sicut PSR2 ut bd 15 incoationem ElSl 16 et pr. om. b 17 eas ESRZb flrmamentum S sicut SPR ut bd 18 inchoatione E 19 ut 8. I. m. 1 P 20 factum (ai a s. I. m. 2) E,PRSb uespere SR2b uespera* P 22 quod E fiere*t R 23 aquae PSb et] a Pb et (in ras. m. 1) R priusque] prius quae R prius quippe S 26 fines ER2 emineret S ) [*]( 4* )

52
septem quippe dierum medius quartus est. occurrit enim illud, quia septimo die non est facta ulla creatura. an forte lux primi diei magis respondet ad quietem septimi, ut eo modo concinentibus finibus iste rerum ordo texatur eminentibus de medio luminibus caeli? sed si primus dies septimo concinit, debet ergo et secundus sexto concinere. quid autem simile habet firmamentum caeli cum homine facto ad imaginem dei? an quia caelum totam superiorem mundi partem occupat, et homini in totam inferiorem potestas dominandi tributa est ? sed quid agimus de pecoribus et bestiis, quas ipso die sexto in sua genera terra produxit? quae illis cum caelo potest esse conlatio?

An potius, quoniam primo facta intellegitur lucis nomine spiritalis creaturae formatio, consequens erat, ut corporalis quoque creatura, id est mundus iste uisibilis fieret, qui factus est biduo propter duas partes suas maximas, quibus constat uniuersus, caelum scilicet et terram? secundum hanc rationis conlationem, qua et ipsa uniuersa creatura spiritalis et corporalis saepe caelum et terra nominatur, ita ut globus quoque iste turbulentioris aeris terrenae parti deputetur — exhalationibus quippe humidis corporascit — si quid uero tranquilli aeris est, ubi uentosi atque procellosi motus non possunt existere, ad caelestem partem pertineat, post hanc uniuersitatem molis corporeae fabricatam, quae uno loco tota est, quo conlocatus [*]( mo 2 VII (mo add. m. 2) P 3 diei s. I. P respondet E1 post quietem add. diei PRSbd 4 concinentibusj continentibus E\' concinnat P1 concin;;nantibus 221 conicientibm S finibus om. Pl rerum om. PRSbd tessatur El 5 dej e S 6 concinnet PBl conci.nere (n er.) R 8 qui Rl cael6 Rt 9 post totam add. m. 2 s. I. parte E 10 ante bestiis add. de PSRlbd 11 suo genere PRbd 12 conlatio El collatio PR 13 primO. b 16 uiduo E1 17 uniuersum Et uniuersus mundus b terra E hanc] hanc ergo S 18 conlationem E18 collationem PR qua] quae S om. P et eras. R ipsa om. P1 uniuersa om. S 20 turbo lentigris 81 terreni b terr$enae (a pro exp. m. 1) E exalationibus EPRS 23 perteneat PlRl 24 corporae E1 corporaee S conlocatus ElS locatus b )

53
est mundus, consequens erat, ut inpleretur partibus intra uniuersum, quae de loco in locum congruis motibus agerentur. cuius generis herbae atque arbores non sunt. radicibus quippe istae fixae sunt terrae et, quamuis habeant motus incrementorum suorum, de locis tamen propriis non mouentur nisibus suis, sed, ubi fixa sunt. ibi aluntur et crescunt; propterea magis pertinent ad terram quam ad genera rerum, quae in aquis et terris mouentur. quia ergo uisibili mundo constituendo, hoc est caelo et terrae, duo sunt adtributi dies, restat, ut his mobilibus et uisibilibus partibus, quae creantur intra illum, tres dies reliqui deputentur; et quia, sicut caelum prius factum est, ita prius est ordinandum huiusmodi partibus suis, quarto die fiunt sidera, quibus super terram lucentibus habitatio quoque inlustretur inferior, ne habitatores eius in habitationem tenebrosam inducantur. et ideo, quia infirma corpora inferiorum habitatorum succedente motibus quiete reparantur, factum est, ut circumeunte sole diei noctisque uicissitudine propter uicissitudinem dormiendi et uigilandi potirentur, nox uero illa non indecora remaneret, sed lunae ac siderum luce et ipsos consolaretur homines, quibus plerumque operandi est nocturna etiam necessitas, et quibusdam animalibus, quae lucem solis ferre non possunt, ad sufficientiam temperaretur.