De Genesi Ad Litteram
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Si autem spiritalis lux facta est, cum dixit deus: fiat lux, non illa uera patri coaeterna intellegenda est, per quam facta sunt omnia, et quae inluminat omnem hominem, sed illa, de qua dici potuit: prior omnium creata est [*]( 23 Eccli. 1, 4. ) [*](1 prius ex om. Pl altera parte S facet P1RI 2 unde] utde E1 posset nox PBSbd possit S diei S discedente om. S abacedente C 3 contractionem quae R 4 caussam (semper dupl. s) d 5 erant iam S 6 exiberetur R et om. P1 7 cernimus] terminus (s. I. m. 2 af cernimus) E eiiberi R occurrera S 8 die P1 9 possumus Pfi1 10 cuiusdam] eiusdem PR lucis quidem PRd quidem] euidgs b 11 aere PR 12 emitte PlRl 13 sane (ne a. I. m. 2) P 14 sunt yipgiw (del. m. 1) S 15 ea EIPl optutus ElPRS 16 sensum PR uiuentis PlR docetur] uidetur b adiuuentur PRl adiuuemur bd 17 extranea RCbd nil S possemus PRlb et om. b quia] quoniam (8. I. m. 2) E, PRSbd ab ea non potest discerni b 18 potes PR 19 contra..ctip (di eras.) E dii R repperire EPRS 21 uera] uerba E uero S 22 quam] quem SRI inluminat El )
Sed huic luci succedentem noctem, ut uespera fieret, quo pacto intellecturi sumus? a tenebris uero qualibus talis lux diuidi potuit dicente scriptura: et diuisit deus inter lucem et tenebras? numquid iam erant peccatores et stulti decidentes a lumine ueritatis, inter quos et in eadem luce permanentes diuideret deus, tamquam inter lucem et tenebras, et lucem uocans diem ac tenebras noctem ostenderet se non operatorem peccatorum, sed ordinatorem distributione meritorum ? an hic dies totius temporis nomen est et omnia uolumina saeculorum hoc uocabulo includit ideoque non dictus est primus, sed unus dies? et facta est enim uespera, et factum est, inquit, mane dies unus, ut per hoc, quod [*]( 3 cf. Sap. 7, 27 9 cf. Confess. 1. XII 2. 8. 9 16 Gea. 1. 4 24 Gen. 1, 5 ) [*]( 1 inconmotabilis 11 2 atquae P 3 illuminata 8 inluminat P1 4 elucere S aelucere Pl 9 cglis corporeis b 10 ppositum S 11 potuit fieri S quod] quo PRi inluminaretur El 14 huic luci (in mg. hoc loco) b luci] loci PJK1 succedente nocte El 15 pacto] facto PRl 17 pro etJ ac PRbd 18 eandem E1 eadem P lucem El 19 lucemlucem om. P1 et] ac PRbd 20 et om. b ostendere Ex 21 peccatorem 51. distributionum P distribuendorum b 22 an hic] adhuc P1 hic om. Rb 23 uocabula 81 24 pr. est om. S enim om. S 25 inquid R )
Sed haec allegoriae propheticae disputatio est, quam non isto sermone suscepimus. instituimus enim de scripturis nunc loqui secundum proprietatem rerum gestarum, non secundum aenigmata futurarum. ergo ad rationem factarum conditarumque naturarum quomodo inuenimus uesperam et mane in luce spiritali? an diuisio quidem lucis a tenebris distinctio est iam rei formatae ab informi, appellatio uero diei et noctis insinuatio distributionis est, qua significetur nihil deum inordinatum relinquere atque ipsam informitatem, per quam res de specie in speciem modo quodam transeundo mutantur, non esse indispositam neque defectus profectusque creaturae, quibus sibimet temporalia quaeque succedunt, sine subplemento esse decoris uniuersi? nox enim ordinatae sunt tenebrae.
Propterea uero cum facta esset lux, dictum est: uidit deus lucem quia bona est, cum hoc posset post omnia eiusdem diei dicere, id est, ut, cum explicasset "dixit deus: fiat lux. et facta est lux. et diuisit deus inter lucem et tenebras et uocauit deus lucem diem et tenebras uocauit noctem", tunc diceret: et uidit deus, quia bonum est, et deinceps adnecteret: et facta est uespera, et factum est mane, sicut in aliis operibus facit, quibus uocabula inponit. hic ergo propterea non ita fecit, quoniam a formata re ad hoc distincta est illa informitas, ut non in ea finis esset, sed adhuc formanda restaret per creaturas ceteras [*]( 16 Gen. 1, 4 18 Gen. 1, 3. 4. 5 ) [*]( 1 creatura P1 3 aIlego.rica (ca in ras. m. 2) R prophetiae R 6 enigmata EPSR futurarumj figurarum bd factarum (a alt. s. I. add. m. 1 supra eras. o) R conditarumque] conditarum b 7 uespera S 8 diuisio quideml diuino quidam P1 distinctio (dist s. I. m. 2 supra ras.) P 9 formate S 10 inordinate El 12 traseundo Pl mutantur (n s. I. m. 1) E 13 profectusque] neque profectus b 14 supplemento ERbd 15 inordinate b 17 possit S 18 explicasset] celum explicasset b 24 imponit E inpona S propterea om. b 26 formanda (n ex m) E restavretur (v s. I. m. 1) S )