De Genesi Ad Litteram
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Sed si credibiliter dicitur eam significari illis uerbis: terra autem erat inuisibilis et inconposita, et tenebrae erant super abyssum; et spiritus dei superferebatur super aquam, ut excepto, quod ibi positum est de spiritu dei, cetera rerum quidem uisibilium uocabula, sed ad illam nformi tatem, ut tardioribus poterat, insinuandam dicta intellegamus, quia duo haec elementa, id est terra et aqua, ad aliquid faciendum operantium manibus tractabiliora sunt ceteris, et ideo congruentius istis nominibus illa insinuabatur [*](16)informitas: si ergo hoc probabiliter dicitur, non erat aliqua formata [*]( 15 Gen. 1, 2. ) [*](n n 1 unde illud E 2 debuisse (deb a 1. 2 in ras.) R 3 materia E1 forma El 5 contigit ElP 7 prolixitate (p litt. dimid. pars. desec. est) P alterum altero prius narrandum b 8 utrumque (ut desec. est) P deus (u deest) P 9 prius est om. S faciendo etiam (do eti des. sunt.) P 10 narrandum P1 quia du desecta sunt P altera P 11 minus] magis (af minus s. I. m. 2) E 12 utcumque] ut cum b 14 formate S factae PRlCbd concreata Rl 18 aquas S 19 cetera El quidem rerum b ad s. I. m. 1 P 20 insinuanda El 21 haec quia (e s. I. tn. 1) P haec duo Sbd haec om. R 24 cum uoce si incipit cap. XVI in bd hoc ergo PRSbd probaliter P )
Emissionem uero contractionemque lucis illius si uelimus diem noctemque intellegere, nec causam uidemus, cur ita fieret — non enim iam erant animalia, quibus haec uicissitudo salubriter exhiberetur et quibus postmodum exortis per circuitum solis cernimus exhiberi — nec ullum occurrit exemplum, quo istam emissionem contractionemque lucis, ut diei noctisque uicissitudines fierent, probare possimus. iactus enim radiorum ex oculis nostris cuiusdam quidem lucis est iactus et contrahi potest, cum aerem, qui est oculis nostris proximus, intuemur, et emitti, cum ad eandem rectitudinem quae sunt longe posita adtendimus. nec sane, cum contrahitur, omnino cernere, quae longe sunt, desinit, sed certe obscurius, quam cum in ea obtutus emittitur. sed tamen ea lux, quae in sensu uidentis est, tam exigua docetur, ut, nisi adiuuetur extraria luce, nihil uidere possimus; et quia discerni ab ea non potest, quo exemplo demonstrari possit emissio in diem et contractio lucis in noctem, sicut dixi, reperire difficile est.