De Genesi Ad Litteram
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Sed ante omnia meminerimus, unde iam multa diximus, non temporalibus quasi animi sui aut corporis motibus operari deum, sicut operatur homo uel angelus, sed aeternis atque incommutabilibus et stabilibus rationibus coaeterni sibi uerbi sui et quodam, ut ita dixerim, fotu pariter coaeterni sancti spiritus sui. nam et illud, quod per graecam et latinam linguam dictum est de spiritu dei, quod superferebatur super aquas, secundum syrae linguae intellectum, quae uicina est hebraeae — nam hoc a quodam docto christiano Syro fertur expositum — non superferebatur, sed fouebat potius [*](1 essent (n s. l. m. 1) P 3 acceperimus Rl significare PRb 4 addendum esset S 5 lucem inquit S 8 formaretur El 9 est notissima b 10 terram S per om. El 11 diuidaur Sl 13 informarentur S spacium S 14 loci (i in ras. ex e) P deurno P1 18 uero] autem S 24 fotu] fotu (s. 1. m. 2 at flatu) EI PIR1 flatu PiRzb 25 grecam S 26 quod] quia b 28 hebreae ESR haebraee P 29 superferebatur super aquas (in mg. at no habet sup aquas) b)
Et in rebus obscuris atque a nostris oculis remotissimis, si qua inde scripta etiam diuina legerimus, quae possint salua fide, qua inbuimur, alias atque alias parere sententias, in nullam earum nos praecipiti adfirmatione ita proiciamus, ut, si forte diligentius discussa ueritas eam recte labefactauerit, corruamus, non pro sententia diuinarum scripturarum, sed pro nostra ita dimicantes, ut eam uelimus scripturarum esse, quae nostra est, cum potius eam, quae scripturarum est, nostram esse uelle debeamus.