De Genesi Ad Litteram
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Non quia informis materia formatis rebus tempore prior est, cum sit utrumque simul concreatum, et unde factum est, et quod factum est — sicut enim uox materia uerborum est, uerba uero formatam uocem indicant, non autem qui loquitur prius emittit informem uocem, quam possit postea conligere atque in uerba formare: ita et deus creator non priore tempore fecit informem materiam et eam postea per ordinem - quarumque naturarum quasi secunda consideratione formauit; formatam quippe creauit materiam — sed quia illud, unde fit aliquid, etsi non tempore, tamen quadam origine prius est, quam illud, quod inde fit, potuit diuidere scriptura loquendi temporibus, quod deus faciendi temporibus non diuisit. si enim quaeratur, utrum uocem de uerbis an de uoce uerba faciamus, non facile quisquam ita tardo ingenio reperitur, qui non potius uerba fieri de uoce respondeat: ita quamuis utrumque simul qui loquitur faciat, quid unde faciat, naturali adtentioni satis adparet. quamobrem, cum simul utrumque deus fecerit, et materiam, quam formauit, et res, in quas eam formauit, et utrumque ab scriptura dici oportuerit, nec simul [*]( 1 Sap. 11, 18. ) [*]( 3 congrueret bd commemoratum ExPlRlC 4 cõmernorationem 01 5 etc. bd 6 sequeretur CI 7 Non (incip. cap. XVII) E 8 concreatum III 9 prius est om. E1 est uerborum bd 10 uero 8. I. m. 1 C 12 et om. PRCbd creator deus PRbd 14 quarumque (que s. I. m. 1) R 17 diuidere (iui in fine tters. prauec. est) P 18 quod (uod et pars. litt. q des. ut) P 19 si enim (i enim desect.) P uerbis an de (s an de des.) P an uerba **uoce* (de er. et m; m. 2 signa transposit. add. et sup. uoce scr. de) E 20 quisquam tksect. P repperitur EPRS 22 quid El 23 attentioni S attentione PRbd utrumque] que P utrum 221 24 et-fonnauit om. JF1 25 ab] a S om. FIltb scribtura EP )