De Consensu Evangelistarum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars IV (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 43). Weirich, Franz, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1904.

Rursus illuc de oliueti monte regredientem quae et quanta narrat locutum post ueniam illi adulterae datam, quae uelut lapidanda illi oblata a temtatoribus fuerat, quando digito scribebat in terra, tamquam illos tales in terra scribendos significaret et non in caelo, ubi monuit discipulos se [*]( 5 *Hier. 17, 16 8 Ioh. 8, 56 9 cf. Ioh. 7, 10-53 12 cf. ib. 33-36 13 cf. ib. 28 18 cf. ib. 37—39 . 20 cf. Ioh. 8, 1-59 21 cf. ib. 3-11 24 cf. Luc. 10, 20 ) [*]( 2 ego om. RD 5 concnpiacetis ClP 6 aubsequente domino H hominum BRD FMQ r, hominis cet. 7 conpiui Bl est] add. autem Es 12 ipsi] add. erat quam Bl posset BlRlD, possint CP quo] quod BM1A1 et om. B1 15 simiscitis ... sitnescitis Bl quod] quo χψω edd. praeter g 17 gentem RD CP m, in gente ^ p patriam RD m, in patria p autem] add. esse N* 20 illic VHl egredientem B 22 lapidandi Bl, -ndo B1 illi oblata BRD, obl. illi cet., edd. 23 terra pr.] terram BRD HAL scribendo BMQ L 24 et BRD, om. cet., edd. nonj nos FNs A se om. B HAL, ut se VNa l )

412
scriptos esse gauderent, aut quod se humilando, quod capitis inclinatione monstrabat, signa in terra faceret, aut quod iam tempus esset, ut in terra, quae fructum daret, non in lapide sterili, sicut antea, lex eius conscriberetur! ergo post haec lucem mundi se dixit et qui eum sequeretur non ambulaturum in tenebris, sed habiturum lucem uitae. dixit etiam se esse principium, quod et loqueretur eis. quo nomine utique se distinxit ab illa luce, quam fecit, tamquam lux, per quam facta sunt omnia, ut illud, quod se dixerat lucem mundi, non sic acciperetur, quemadmodum discipulis ait: uos estis lux mundi, tamquam lucerna, quae non est ponenda sub modio, sed super candelabrum, sicut et de Iohanne baptista: ille erat, inquit, lucerna ardens et lucens, sed ipse sicut principium, de quo dictum est: nos omnes de plenitudine eius accepimus. ibi dixit se filium esse ueritatem, quae nisi liberauerit, nemo erit liber.

Inde posteaquam inluminauit a natiuitate caecum, ex ipsa occasione in prolixo eius sermone demoratur Iohannes, de ouibus et pastore et ianua et de potestate ponendi animam suam et iterum sumendi eam, in quo excellentissimam [*]( 4 cf. Ioh. 8, 12 6 cf. ib. 25 10 Matth. 5, 14 12 cf. ib. 15 13 Ioh. 5. 35 14 *Ioh. 1. 16 15 cf. Ioh. 8. 31-36 17 cf. Ioh. 9, 1-41 18 cf. Ioh. 10, 1-21 ) [*]( 1 scriptos otn. Bt gaudere p humilando B, humiliando cet., edd. 3 non] et non RD r a e 5 ambuturum Bl 6 esse se Bl 7 quod (quo B) codd. (cf. Ioh. 8, 25 uerc. colb. mon. brix. Dbl. Eg. al.), qui r av (quia veron., opt. codd. Vulg.), riw apav hzi, cf. de trin. 1, 24; in Ioh. eu. tr. 38, 11; de gen. inp. l. 3, 6 8 per quem B 9 se] si BC, de se e 10 sic om. Bl uos] ut Cl, et uos 02 g, ut uos P 11 tamquam BBD, illi enim tamquam cet., edd. est] erat N. ponendam B 12 de om. BlRl iohannes B1 13 baptista om. B ille om. B inquit erat RD, qui erat Bl, inquid baptista erat B2 15 de plenitudinem B accipimus ClP se dixit BD filimn om. N* 16 ueritatem] ueritatemque BD, et ueritatem r, ueritatis CzS pgl nemo] ne Bl 17 postquam RD natibitate B 19 de (ante pot.) om. FNMQ e l postate B )

413
potestatem suae diuinitatis ostendit. inde cum encenia in Hierosolymis fierent, commemorat ei dixisse Iudaeos: [*]() quo usque animam nostram tollis? si tu es Christus, dic nobis palam. adque inde sumta oportunitate sermonis, quae etiam sublimia dixerit, narrat. ibi dixit: [*]() ego et pater unum sumus. inde iam resuscitatum ab eo Lazarum praedicat, ubi dixit: [*]() ego sum resurrectio et uita; qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, uiuet; [*]() et omnis qui uiuit et credit in me, non morietur in aeternum. in quibus uerbis quid nisi altitudinem diuinitatis eius agnoscimus, cuius in aeternum participatione uiuemus? inde iterum Iohannes occurrit in Bethania Mattheo et Marco, ubi factum est illud de unguento pretioso, quo pedes eius a Maria caputque perfusum est, adque hinc deinceps usque ad passionem et resurrectionem domini cum tribus euangelistis Iohannes graditur, sed in locis eisdem narratione uersante.