De Consensu Evangelistarum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars IV (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 43). Weirich, Franz, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1904.

Ceterum quod ad sermones domini adtinet, non cessat se adtollere in ea quae ille abhinc etiam sublimiter diuturneque locutus est. nam et quando eum uoluerunt uidere gentiles per Philippum et Andream, habuit excelsum sermonem, quem aliorum euangelistarum nullus inseruit; ibi praeclara iterum de luce inluminante et lucis filios faciente commemorat. deinde in ipsa cena, de qua euangelistarum nullus tacuit. [*]( 1 cf. Ioh. 10, 22 et 23 2 Ioh. 10, 24 4 cr. ib. 25-38 5 Ioh. 10, 30 6 cf. Ioh. 11, 1-46 7 Ioh. 11, 25 et 26 12 cf. Ioh. 12, 1-8; cf. Matth. 26, 6-18; Marc. 14, 3-9 19 cf. Ioh. 12, 20-50 23 cf. Ioh. 13, 1—17, 26 ) [*]( 1 hierusolimis Clp 2 ei] is B1, ad eam N* 4 sermones BWP quae] quia AL 6 inde-dizit om. Bl 7 dicit HAEIJL 8 mortus B 10 cognoscimus e Z 11 uiuimus B1 12 in bethaniam 01p FNBQ HAL ibi HA&L i 13 quo] quod BCP caputque a maria (sign. transp. add. Jrl) BXB 14 hinc] add. in Bl 17 quod ad] quodam B sermonis BCPP, sermonem BV se] sed Bl 18 diuturne CP 20 habuit] babu B1 21 nullum B 22 lucae AIL, lucis Es r inluminationem HAL, -tione » i faciente] finitur N* commemorat] incipit supplementum saee. X fol. 187-192 pedes lauat (418, 15) N )

414
quam multa et quam excelsa uerba eius Iohannes commemorat, quae alii tacuerunt! non solum de commendatione humilitatis, quando pedes discipulorum lauit, sed, cum expressus per buccellam traditor eius exisset, remanentibus cum illo undecim, in sermone ipsius mirabiliter stupendo maximeque diuturno idem Iohannes inmoratus est, ubi dixit: qui uidit me, uidit et patrem. ubi multa locutus est de spiritu sancto paracleto, quem missurus eis erat, et de sua clarificatione, quam habuit aput patrem, priusquam mundus esset, et quod unum nos faceret in se, sicut ipse et pater unum sunt, non ut ipse et pater et nos unum, sed nos unum sicut ipsi unum, multaque alia mireque sublimia, de quibus disserere, sicut dignum est, etiamsi iam essemus idonei, in hoc tamen opere non id nos suscepisse quis non aduertat? quod alibi fortasse reddendum est, hic certe non est expetendum. commendare quippe uoluimus amatoribus uerbi dei et studiosis sanctae ueritatis, quamuis eiusdem Christi, qui uerus et uerax est, adnuntiator adque praedicator Iohannes in euangelio suo fuerit, cuius et ceteri tres, qui scripserunt euangelium, et ceteri apostoli, qui non quidem ipsam narrationem scribendam susceperunt, in ea tamen praedicatione sui officii munus implerunt, longe tamen hunc in Christi altiora subuectum ab ipso initio libri sui raro fuisse cum ceteris, id est primo circa Iordanen propter testimonium Iohannis baptistae, inde trans mare Tiberiadis, quando turbas de quinque panibus [*]( 7 *Ioh. 14, 9 8 cf. Ioh. 16, 7—17, 26 23 cf. Ioh. 1, 29 26 cf. Ioh. 6, 1-21 ) [*]( 4 per buccella B 5 in sermonem AL, sermoni r stupenda BBD 6 diurno AlL ubi d.-locutUB est om. Bl 7 uidet utroque loco B1 C2VF2N edd. praeter m, v patrem] add. meum M x (colb. mon.) 8 paraclito RsD F2Q, -clyto C2VN AesL 10 et (ante pater) om. BXRD r 13 dicere B1 iam om. CPV grlm 15 aliui Bl hic] id HL g certe] certe nunc g 16 uolumus BDN edd. 17 ueruaret (8 exp.) ueraex eat B 18 est om. HL 20 ipsa BCl scribendum B, scribenda ClP 21 offici Bx 22 implerunt (inpl. B) BRD, ClP, impleuerunt (inpl. M) cet., edd. subuectunt JB1 24 iordannem BH1 propter] pro B\' baptista B )
415
pauit et super aquas ambulauit, tertio in Bethania, ubi unguento pretioso fidelis feminae deuotione perfusus est, donec inde illis occurreret ad passionis tempus, quod cum eis erat necessario narraturus, ubi tamen ipsam dominicam cenam, de qua nullus eorum tacuit, multo opulentius tamquam de cellario dominici pectoris, ubi discumbere solebat, exhibuit. ipsum deinde Pilatum uerbis altioribus percutit dicens regnum suum non esse de hoc mundo regemque se natum et ad hoc uenisse in hunc mundum, ut testimonium perhibeat ueritati. Mariam quoque post resurrectionem mystica altitudine uisitans: noli me, inquit, tangere; nondum enim ascendi ad patrem. discipulis etiam insuflando dedit spiritum sanctum, ne ipse spiritus, qui trinitati consubstantialis et coaeternus est, tantum modo patris esse, non etiam filii spiritus putaretur.

Postremo suas oues Petro se amanti eumque amorem ter confitenti commendans dicit eundem Iohannem sic se uelle manere, donec ueniat. ubi etiam mihi uidetur alto docuisse mysterio istam ipsam Iohannis euangelicam dispensationem, qua in lucem liquidissimam uerbi sublimiter fertur, ubi trinitatis aequalitas et incommutabilitas uideri potest, et qua maxime proprietate distet a ceteris homo, cuius susceptione uerbum caro factum est, perspicue cerni cognoscique non [*]( 1 cf. Ioh. 12, 1-8 4 cf. Ioh. 13, 1-17, 26 6 cf. Ioh. 18,36 et 37 10 Ioh. 20, 17 12 cf. ib. 22 15 cf. Ioh. 21, 15-17 17 cf. ib. 22-23 ) [*]( 1 aquam CPV 2 perfusum B1 illis inde C1P inde om. HAes 1 3 occurret B 6 domini B1 deinde ipsum HA»L y 8 regemquesse natum Cl 9 perhibeam AlL ueritatis Bl (cf. in Ioh. eu. tr. 115, 4) 10 uisitana] uitans r m (cf. in ep. Ioh. tract. 3, 2 Mariae contactum uitauit) 11 patrem] add. meum QHAL 12 discipulis] incipit Eug. Exc. decimum insuflando BBH, insuffl. cet. 14 patri BN 15 petro] et etpro Bt, et pro 22D amorem] se amare » t, amare g 16 iohannen C1P 17 etiam om. BD, fin. F (segu. confess. I 7, 12 tu itaque) 18 mysterio istam] mysteriis tam ClP istam] secretam V (marg. l secundum cod. Cam.) euangelistae MQ w Eug. 19 quam in lucae ClP sublimitate 82 x/.m r Eug. 20 incommutabilistas B 21 distat χω r a e l )

416
posse, nisi cum ipse dominus uenerit. ideo sic manebit, donec ueniat. manebit autem nunc in fide credentium, tunc autem facie ad faciem contemplandum erit, cum apparuerit uita nostra et nos cum ipso apparebimus in gloria. quisquis autem arbitratur homini uitam istam mortalem adhuc agenti posse contingere, ut dimoto adque discusso omni nubilo phantasiarum corporalium adque carnalium serenissima incommutabilis ueritatis luce potiatur et mente penitus a consuetudine uitae huius alienata illi constanter et indeclinabiliter haereat, nec quid quaerat nec quis quaerat intellegit. credat ergo potius sublimi auctoritati minimeque fallaci, quamdiu sumus in corpore, peregrinari nos a domino et ambulare per fidem, nondum per speciem; ac sic perseueranter retinens adque custodiens fidem, spem et caritatem intendat in speciem ex pignore, quod accepimus, sancti spiritus, qui nos docebit omnem ueritatem, cum deus, qui suscitauit legum Christum a mortuis, uiuificabit et mortalia corpora nostra per inhabitantem spiritum eius in nobis. prius autem quam uiuificetur hoc quod mortuum est propter peccatum, procul dubio corruptibile est et adgrauat animam, et si quando adiuta excedit hanc nebulam, qua tegitur omnis terra, id est hanc carnalem caliginem, qua tegitur omnis uita terrena, tamquam [*]( 1 cf. serm. 253, 3, 4 2 cf. I Cor. 13, 12 4 cf. Col. S, 4 12 cf. n Cor. 5, 6 et 7 15 cf. Ioh. 16, 13 17 cf. Rom. 8, 10 et 11: cf. II Cor. 4, 11 20 cf. Sap. 9, 15 21 cf. Eccli. 24, 6 ) [*]( 2 manebit] manet HAL 3 apparuit RD 4 nostra] add. christus VI 6 demoto CP m, dimisco AiL, dimisso HA2S1 gr fantaaiarum RDN 9 alenata B1, aliena Eug. Vat. nec quid quaerat nec quis quaerat] nec quis (s s. I.) qua quaera Bl, nequaquam quid quaerat B2N 11 auctoritate BIN, auctori g fallacia Bl 12 peregrinare CP nus Bl 13 nondum] nondum enim B, dum enim D, non Eug. si Bl 14 et om. CPV p 15 quo BD accipimus D Eug. docet RD r a 16 iesum] dominum iesum B2N christum om. AL 17 uiuificauit RDN HL uestra B1 20 si om. RD 21 excidit ClP tegitigitur B1 22 carnem B1 terr.] ae terna AlL tumcum Bl )
417
rapida coruscatione perstringitur et in suam infirmitatem redit uiuente desiderio, quo rursus erigatur, nec sufficiente munditia, qua figatur. et quanto quisque hoc magis potest, tanto maior est. quanto autem minus, tanto minor. si autem nihil adhuc tale mens hominis experta est, in qua tamen habitat Christus per fidem, instare debet minuendis finiendisque cupiditatibus huius saeculi moralis uirtutis actione tamquam in comitatu trium illorum euangelistarum cum mediatore Christo ambulans. eum qui filius dei semper est propter nos filium hominis factum, ut sempiterna uirtus eius et diuinitas nostrae infirmitati et mortalitati contemperata de nostro nobis in se adque ad se faceret uiam, cum magnae spei laetitia fideliter teneat. ne peccet, a rege Christo regatur; si forte peccauerit, ab eodem sacerdote Christo expietur adque ita in actione bonae conuersationis et uitae nutritis pinnis geminae dilectionis tamquam duabus alis ualidis euectus a terris ab eodem ipso Christo uerbo inluminetur, uerbo, quod in principio erat et uerbum aput deum erat et uerbum deus erat, etsi per speculum et in enigmate, longe tamen sublimius ab omni similitudine corporali. quapropter, quamuis in illis tribus actiuae, in Iohannis autem euangelio dona contemplatiuae uirtutis eluceant eis qui haec dinoscere sunt idonei, tamen et hoc Iohannis, quoniam ex parte est, sic manebit, donec ueniat quod perfectum est. et alii quidem datur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eundem [*]( 14 cf. I loh. 2, 1 et 2 17 cf. Ioh. 1, 1 19 cf. I Cor. 13, 12 23 cf. ib. 9 et 10 24 cf. ib. 12, 8 ) [*]( 1 rapidam C1 (Eug. Vat. Med.) coruscationem ClP HAL perstringetur ClP 2 redi B1 nec-figatur bis B 3 figuratur BDH 6 inhabitat AL 9 eum] et eum (PV, eumque plm 12 magna NS2 g l 13 ne1 et ne 82 r Eug., quae dum non Q peccet] peccat B\'Q lo nutritus VS2 edd. praeter g 16 euectas B\', -ta BsN, erectus HAl, 18 erat pr.] fin. R 19 in om. AlL g (Eug. Vat. Med.) 21 actiua et N, actiue uite g autem om. N 22 uirtutibus CP dignoscere relm 23 ioh. ] in iohannis B2N, om. p, iohannes DHL r a quoniam om. p. add. quod g sic] et sicjp 24 ueniat] fin. Q 25 aliis B1 eundem om.Eug. Vat. Mediom. ) [*]( XXXXIII Aug. Sect. III pars 4. ) [*]( 27 )
418
spiritum; alius diem domino sapit, alius de pectore domini liquidius aliquid bibit, alius leuatus usque ad tertium caelum ineffabilia uerba audit, omnes tamen, quamdiu sunt in corpore, peregrinantur a domino et omnibus bonae spei fidelibus in libro uitae scriptis seruatur quod dictum est: et ego diligam eum et ostendam me ipsum illi. uerum tamen in hac peregrinatione quantum rei huius intellegentia uel scientia quisque profecerit, tanto magis caueat diabolica uitia superbiam et inuidentiam. meminerit hic ipsum euangelium Iohannis, quam multo amplius erigit. ad contemplationem ueritatis, tam multo amplius praecipere de dulcedine caritatis. et quia illud praeceptum uerissimum ac saluberrimum est: quanto magnus es, tanto humilita te in omnibus, qui euangelista Christum longe ceteris altius commendat, aput eum discipulis pedes lauat. [*]( 1 cf. Rom. 14, 6 3 cr. II Cor. 12, 2-4 4 cf. ib. 5, 6; cf. Apoc. 21. 27 5 *Ioh. 14, 21 13 *Eccli. 3, 20 (18) 15 cf. Ioh. 13, 0-15 ) [*]( 1 enim diem domini g sapit domino Eug. Vat. Med. 2 leuatus usque] laetusq. B1 3 audiuit AL 6 ostendam] manifeetabo » 7 v 7 quantum] add. e C1, add. in aelm 8 proficeret AXL 9 inbidentam B\', inuiam AIL, inuidiam C2 V HA2S p g ipsum hic HALS hoc B2DNCP p (Eug. Ambr. Verc.) 10 quam] cum BN egerit HALS1 ad] a N contemplatione BN C\'P 11 caritatis] ueritatis HAS 12 praeceptis BN 13 magnum N es] eat BN humilita (t eras. CPA) BN CP A, humila H, bumilia cet., edd., v 15 eum] add. et g DEO (laesa membrana periit in B) GRATIAS. EXPLICIT. LIBER QUARTUS DE CONSENSU QUATTUOR EUANGELISTARUM DOMNI. EPISC. AGUSTINI. (AUG. EPI. N) AMEN BN, EXPLICIT LIBER QUARTUS. DE CONSENSU EVGLISTARU. QUATTUOR SCI AUGUSTINI EPI. AM. D, EXPL. (add. lib. UII. aureli ag. de cončdia euang. C2) RELEGI. AGUSTINI EPI DE CONCORDIA EUANGELISTA- RUM FINIT LIBER (corr. ex LIBRI) IIII PER GRATIA XPI, C, FINIT LIB. IIII. P, amen AMEN M, AMEN. EXPLICIT LIBER JHL DE CONSENSU. (add. QUATTUOR L) EUANGELISTARUM. DEO GRA- TIAS. (add. AMEN L) HL, Amen ASI, add. AMEN. EXPLICIT LIBER QUARTUS SCI AUGUSTINI EPISCOPI DE CONSENSU QUATUOR EUANGELISTARUM S*. AURELII AUGUSTINI DOCTORIS HYPO- NIENSIS EPl. DE CONSENSU EUANGELISTARUM LIB. QUARTUS EXPLICIT. ES r. )
419