De Consensu Evangelistarum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars IV (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 43). Weirich, Franz, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1904.

Inde tandem descendit Iohannes ad illos tres cum eodem domino in terra gradientes, ut quinque milia panibus quinque pascantur, ubi tamen solus commemorat, quod, cum uellent eum regem facere, solus fugit in montem. qua in re nihil mihi aliud uidetur animam rationalem commonere uoluisse, nisi eo se nostrae menti rationique regnare, quo est in excelsis nulla cum hominibus communione naturae solus, quia unicus patri. hoc autem mysterium deorsum repentes carnales homines fugit, quia ualde sublime est, unde illos et ipse fugit in [*]( . 1 cf. Ioh. 5, 1-47 3 Ioh. 5, 18 9 Ioh. 5, 17 15 Ioh. 5, 19 b 17 cf. Ioh. 6, 1-15; Matth. 14, 13—21; Marc. 6, 32—44; Luc. 9, 10-17 ) [*]( 1 hierosolumam B1, hierusolym. C, hierusolim. HL, ierosolyma F, hieroaolimam H, ieroaolimam » XXXocto CP, XXXVIII Q 3 ibi] ubi Bl, usque ubi Q 5 deum] eum B deo] deum ClP 8 paulo quippe V p 11 deum] dominum HAL 14 operetur] operatur. B p non operatur] non operetur AL 15 ante] post ψ raelm 17 tamen GIN. 18 gradientes] oradicentes Bl milia] add. hominum CPV E* O( pgm quinque panibus quinque milia Q rael 19 pascerentur B1 21 rationabilem B1 22 eo se] eos Bl narrationique HAL quod NIIHAL 23 natura B 24 carnes B )

410
montem, qui regnum eius terreno animo requirebant, unde et alibi dicit: regnum meum non est de hoc mundo. neque etiam hoc nisi Iohannes ipse commemorat uolatu quodammodo aetherio supereminens terris et gaudens luce solis iustitiae. ab illo itidem monte post miraculum de quinque panibus factum, cum isdem tribus paululum remoratus, donec mare transissent, quando ambulauit super aquas, continuo rursus se in uerbum domini attollit, quam magnum, quam prolixum, quam diu supernum et excelsum, ex occasione panis exortum, cum dixisset turbis: [*]() amen, amen dico uobis, quaeritis me, non quia signa uidistis, sed quia edistis de panibus et satiati estis; [*]() operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in uitam aeternam, et inde iam talia diutissime adque excelsissime. tunc ab ista uerbi celsitudine ceciderunt, qui post eum deinceps non ambulauerunt, cui sane inhaeserunt, qui potuerunt intellegere: spiritus est qui uiuificat, caro autem nihil prodest, quia utique et per carnem spiritus prodest et solus spiritus prodest, caro autem sine spiritu nihil prodest.

Deinde suis fratribus, id est cognatis carnis suae, suggeren. tibus, ut ascendat ad diem festum, quo possit innotescere multitudini, quanta altitudine respondit: [*]() tempus meum nondum aduenit, tempus autem uestrum semper [*]( 2 Ioh. 18, 36 5 cf. Ioh. 6, 16-72 10 *Ioh. 6, 26 et 27 .17 *loh. 6, 64 20 cf. Ioh. 7. 1-0 22 *Ioh. 7, 6 et 7 ) [*]( 1 monte CXP 2 de mundo hoc AE\'L 7 3 nisi om. B1 4 eterio B sol CP, soli F 5 itidem] eodem p 6 factum om. Ng hisdem RCPVQ, eisdem FNa, iisd. f edd. pr. g remotus Bl 8 berbum Bl 9 diu] diuinum ael 10 cum] quam B 11 quia pr.] quasi B1, quiasi B1 ed. ex p.] manducastis ex panibus meis NI (in Ioh. eu. tr. 25, 10) 13 in uita aeterna B 14 diutiasima HAerL 7, dulcissime p excelsissima HAesL 7, excellentissime RD V Xo/ edd. praeter m 15 celsi. tudine] dulcedine p 16 qui potuerunt om. B 17 prodeest B, procedit w, prodest cet. 18 quia u. e. p. c. s. prodest om. B1 et pr. om. HAL. 8. u. add. N* per carnem] carni R rael 19 prodest pr.] prodeest B 21 ascendant B1 quo] ut N* )

411
est paratum. [*]() non potest mundus odisse uos; me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quia opera eius mala sunt! hoc est ergo: tempus uestrum semper est paratum, quia uos diem istum concupiscitis, de quo propheta dicit: ego autem non laboraui subsequens te, domine, et diem hominum non concupiui; tu scis. hoc est uolare ad lucem uerbi et concupiscere illum diem, quem uidere concupiuit Abraham et uidit et gauisus est. inde iam ad diem festum cum ascendisset in templum, quae illum Iohannes locutum esse commemorat, quam mirabilia, quam diuina, quam excelsa! quod ipsi uenire non possent, quo esset iturus, quod et ipsum nossent et unde esset scirent, et esset uerus qui eum miserit, quem illi nescirent, tamquam diceret: (et unde sim scitis et unde sim nescitis.\' quod quid aliud uoluit intellegi nisi secundum carnem notum se illis esse potuisse et gente et patria, secundum diuinitatem autem incognitum? ibi etiam de dono spiritus sancti locutus ostendit, quis esset, quando munus altissimum dare potuisset.